| 1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim : |
| 2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum : |
| 3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. |
| 4 Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. |
| 5 Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. |
| 6 Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. |
| 7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. |
| 8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus : |
| 9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum. |
| 10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum : |
| 11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. |
| 12 Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : |
| 13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. |
| 14 Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
|
| 15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat : |
| 16 et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. |
| 17 Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. |
| 18 Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.
|
| 19 Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt : |
| 20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. |
| 21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. |
| 22 Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras. |
| 23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. |
| 24 Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam. |
| 25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. |
| 26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. |
| 27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
|
| 28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. |
| 29 Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. |
| 30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. |
| 31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. |
| 32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. |
| 33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. |
| 34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. |
| 35 Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. |
| 36 Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. |
| 37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. |
| 38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. |
| 39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit : |
| 40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus. |
| 41 Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
|
| 42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, |
| 43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. |
| 44 Exaudivit autem Dominus vocem ejus. |
| 45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel : |
| 46 et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus. |
| 47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ? |
| 48 Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ? |
| 49 revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. |
| 50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis. |
| 51 Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. |
| 52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius : |
| 53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies. |
| 54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino. |
| 55 Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. |
| 56 Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : |
| 57 sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. |
| 58 Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. |
| 59 Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
|
| 60 Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. |
| 61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, |
| 62 ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. |
| 63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. |
| 64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. |
| 65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. |