| 1 Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma;et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic. |
| 2 Etfactum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitusAntiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum. |
| 3 Et res ei innotuit, et ait: “Nolite mihi ostendere facies eorum ”. |
| 4 Et occidit eos exercitus, et seditDemetrius super sedem regni sui. |
| 5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii exIsrael, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; |
| 6 et accusaveruntpopulum apud regem dicentes: “ Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicostuos et nos dispersit de terra nostra; |
| 7 nunc ergo mitte virum, cui credis, uteat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eoset omnes adiutores eorum ”.
|
| 8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnumin regno et fidelem regi. Et misit eum |
| 9 et Alcimum impium et constituit eisacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. |
| 10 Et surrexeruntet venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et adfratres eius verbis pacificis in dolo. |
| 11 Et non intenderunt sermonibus eorum;viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. |
| 12 Et convenerunt ad Alcimum etBacchidem congregatio scribarum requirere iusta; |
| 13 et primi Asidaei erant infiliis Israel et exquirebant ab eis pacem. |
| 14 Dixerunt enim: “ Homo sacerdosde semine Aaron venit et non decipiet nos ”. |
| 15 Et locutus est cum eis verbapacifica et iuravit illis dicens: “ Non inferemus vobis malum neque amicisvestris ”. |
| 16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros etoccidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
|
| 17 “ Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuituIerusalem, et non erat qui sepeliret ”.
|
| 18 Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “ Nonest in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum etiusiurandum, quod iuraverunt ”. |
| 19 Et movit Bacchides ab Ierusalem etapplicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad serefugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. |
| 20 Et commisitregionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiitBacchides ad regem.
|
| 21 Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui; |
| 22 et convenerunt adeum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae etfecerunt plagam magnam in Israel. |
| 23 Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecitAlcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes; |
| 24 et exiitin omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, etcessaverunt ultra exire in regionem. |
| 25 Ut vidit autem Alcimus quod praevaluitIudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; etregressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
|
| 26 Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat etinimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. |
| 27 Etvenit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratreseius verbis pacificis cum dolo |
| 28 dicens: “ Non sit pugna inter me et vos;veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ”. |
| 29 Et venit adIudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam. |
| 30 Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus estab eo et amplius noluit videre faciem eius. |
| 31 Et cognovit Nicanor quoniamdenudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxtaChapharsalama; |
| 32 et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, etfugerunt in civitatem David. |
| 33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montemSion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribuspopuli salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur prorege. |
| 34 Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe |
| 35 etiuravit cum ira dicens: “ Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius inmanus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. |
| 36 Et intraverunt sacerdotes et steterunt antefaciem altaris et templi et flentes dixerunt: |
| 37 “ Tu elegisti domum istam adinvocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationispopulo tuo; |
| 38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant ingladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ”.
|
| 39 Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illiexercitus Syriae. |
| 40 Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Etoravit Iudas et dixit: |
| 41 “ Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt;exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. |
| 42 Sic contereexercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutusest super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ”. |
| 43 Etcommiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita suntcastra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. |
| 44 Ut autem vidit exercituseius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. |
| 45 Et persecuti sunteos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecineruntpost eos cum significationibus. |
| 46 Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae incircuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio,et non est relictus ex eis nec unus. |
| 47 Et acceperunt spolia eorum et praedam etcaput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, etattulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. |
| 48 Et laetatus est populus valde;et egerunt diem illam in laetitia magna |
| 49 et constituerunt agere omnibus annisdiem istam tertia decima die Adar. |
| 50 Et siluit terra Iudae dies paucos.
|