| 1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esseElymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro |
| 2 templumque inea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibiAlexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. |
| 3 Et venit etquaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuitsermo his, qui erant in civitate. |
| 4 Et restiterunt ei in proelium. Et fugit indeet abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam. |
| 5 Et venit, quinuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, |
| 6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum,et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quaeexciderunt, |
| 7 et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare,quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt murisexcelsis et Bethsuram civitatem eius. |
| 8 Et factum est, ut audivit rex sermonesistos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit inlanguorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat. |
| 9 Et eratillic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratusest se mori. |
| 10 Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: “ Recessit somnusab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine |
| 11 et dixi in corde meo:Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quiaiucundus eram et dilectus in potestate mea! |
| 12 Nunc vero reminiscor malorum,quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erantin ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa. |
| 13 Cognovi quia proptereainvenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena ”. |
| 14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universumregnum suum; |
| 15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceretAntiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret. |
| 16 Et mortuus est illicAntiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. |
| 17 Et cognovit Lysias quoniammortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quemnutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem.
|
| 18 Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum etquaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. |
| 19 Et cogitavit Iudasdisperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. |
| 20 Etconvenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et feceruntballistas et machinas. |
| 21 Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, etadiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel |
| 22 et abierunt ad regem et dixerunt:“ Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros? |
| 23 Nos decrevimusservire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius; |
| 24 etfilii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et,quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostraediripiebantur. |
| 25 Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes finessuos; |
| 26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sanctaet Bethsuram munierunt. |
| 27 Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haecfacient, et non poteris continere eos ”.
|
| 28 Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principesexercitus sui et eos, qui super vehicula erant; |
| 29 sed et de regnis aliis et deinsulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii. |
| 30 Et erat numerusexercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephantitriginta duo docti ad proelium. |
| 31 Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt adBethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt etsuccenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. |
| 32 Et recessit Iudas ab arce etmovit castra ad Bethzacharam contra castra regis. |
| 33 Et surrexit rex ante lucemet excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaveruntse exercitus in proelium et tubis cecinerunt |
| 34 et elephantis ostenderuntsanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium. |
| 35 Et diviserunt bestias perlegiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis,et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuiquebestiae electi. |
| 36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et,quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea. |
| 37 Et turres ligneae super eosfirmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, etsuper singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius. |
| 38 Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos etprotecturos in legionibus. |
| 39 Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos,resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. |
| 40 Etdistincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per locahumilia; et ibant caute et ordinate. |
| 41 Et commovebantur omnes audientes vocemmultitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitusmagnus valde et fortis. |
| 42 Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium,et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
|
| 43 Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erateminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; |
| 44 et deditse, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen aeternum. |
| 45 Et cucurritad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, etfindebantur ab eo huc atque illuc; |
| 46 et ivit sub elephantum et supposuit se eiet occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
|
| 47 Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis. |
| 48 Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, etapplicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. |
| 49 Et fecit pacem cum his, qui erant inBethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quodconclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae. |
| 50 Et comprehendit rexBethsuram et constituit illic custodiam servare eam. |
| 51 Et applicuit castra adlocum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas etignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittaset fundibula. |
| 52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum etpugnaverunt dies multos; |
| 53 escae autem non erant in horreis, eo quod septimusannus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquiasrepositionis. |
| 54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eosfames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
|
| 55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhucviveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret, |
| 56 reversus esset aPerside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebatsuscipere regni negotia. |
| 57 Festinavit et significavit ire dixitque ad regem etduces exercitus et viros: “ Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, etlocus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. |
| 58 Nuncitaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omnigente eorum |
| 59 et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius;propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omniahaec ”. |
| 60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eospacem facere, et receperunt illam. |
| 61 Et iuravit illis rex et principes. Hiscondicionibus exierunt de munitione. |
| 62 Et intravit rex in montem Sion et viditmunitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murumin gyro. |
| 63 Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenitPhilippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatemper vim.
|