1 OR Hiram, re di Tiro, mandò a Davide ambasciatori, e legname di cedro, e muratori, e legnaiuoli, per edificargli una casa. | 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. |
2 E Davide riconobbe che il Signore l’avea stabilito re sopra Israele; perciocchè il suo regno era grandemente innalzato, per amor d’Israele, suo popolo. | 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. |
3 E Davide prese ancora delle mogli in Gerusalemme, e generò ancora figliuoli e figliuole. | 3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. |
4 E questi sono i nomi de’ figliuoli che gli nacquero in Gerusalemme: Sammua, e Sobab, e Natan, e Salomone, | 4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, |
5 ed Ibhar, ed Elisua, ed Elpelet, | 5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet, |
6 e Noga, e Nefeg, e Iafia, | 6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia, |
7 ed Elisama, e Beelsada, ed Elifelet | 7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
|
8 Ora, quando i Filistei ebbero inteso che Davide era stato unto re sopra tutto Israele, salirono tutti, per cercar Davide. E Davide, avendo ciò inteso, uscì loro incontro. | 8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis. |
9 Ed i Filistei vennero, e si sparsero per la valle de’ Rafei. | 9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. |
10 Allora Davide domandò Iddio, dicendo: Salirò io contro a’ Filistei? e me li darai tu nelle mani? E il Signore gli disse: Sali, ed io te li darò nelle mani. | 10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua. |
11 Essi adunque salirono in Baal-perasim, e Davide li percosse quivi, e disse: Iddio ha rotti per mia mano i miei nemici; a guisa d’una inondazione d’acqua; perciò quel luogo fu chiamato Baal-perasim. | 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. |
12 Ed i Filistei lasciarono quivi i lor dii; e per comandamento di Davide, furono bruciati col fuoco. | 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. |
13 Or i Filistei si sparsero un’altra volta per quella valle. | 13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. |
14 E Davide domandò di nuovo Iddio. E Iddio gli disse: Non salir dietro a loro; rivolgiti d’incontro a loro, e va’ sopra loro dirincontro a’ gelsi. | 14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. |
15 E quando tu udirai un calpestio sopra le cime de’ gelsi, allora esci fuori in battaglia; perciocchè Iddio sarà uscito davanti a te, per percuotere il campo dei Filistei. | 15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. |
16 E Davide fece come Iddio gli avea comandato; e il campo de’ Filstei fu percosso da Gabaon fino a Ghezer. | 16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. |
17 E la fama di Davide si sparse per tutti i paesi; e il Signore mise spavento di lui in tutte le genti | 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. |