Geremia (ارميا) 11
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 الكلام الذي صار الى ارميا النبي من قبل الرب قائلا. | 1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens : |
2 اسمعوا كلام هذا العهد وكلموا رجال يهوذا وسكان اورشليم. | 2 Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, |
3 فتقول لهم هكذا قال الرب اله اسرائيل. ملعون الانسان الذي لا يسمع كلام هذا العهد | 3 et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus |
4 الذي أمرت به آباءكم يوم اخرجتهم من ارض مصر من كور الحديد قائلا اسمعوا صوتي واعملوا به حسب كل ما آمركم به فتكونوا لي شعبا وانا اكون لكم الها | 4 quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens : Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum : |
5 لاقيم الحلف الذي حلفت لآبائكم ان اعطيهم ارضا تفيض لبنا وعسلا كهذا اليوم. فاجبت وقلت آمين يا رب. | 5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi : Amen, Domine. |
6 فقال الرب لي. ناد بكل هذا الكلام في مدن يهوذا وفي شوارع اورشليم قائلا. اسمعوا كلام هذا العهد واعملوا به. | 6 Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens : Audite verba pacti hujus, et facite illa, |
7 لاني اشهدت على آبائكم اشهادا يوم اصعدتهم من ارض مصر الى هذا اليوم مبكرا ومشهدا قائلا اسمعوا صوتي. | 7 quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc : mane consurgens contestatus sum, et dixi : Audite vocem meam. |
8 فلم يسمعوا ولم يميلوا اذنهم بل سلكوا كل واحد في عناد قلبه الشرير. فجلبت عليهم كل كلام هذا العهد الذي أمرتهم ان يصنعوه ولم يصنعوه | 8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali : et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt. |
9 وقال الرب لي. توجد فتنة بين رجال يهوذا وسكان اورشليم. | 9 Et dixit Dominus ad me : Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. |
10 قد رجعوا الى آثام آبائهم الاولين الذين ابوا ان يسمعوا كلامي وقد ذهبوا وراء آلهة اخرى ليعبدوها. قد نقض بيت اسرائيل وبيت يهوذا عهدي الذي قطعته مع آبائهم. | 10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea : et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis : irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. |
11 لذلك هكذا قال الرب. هانذا جالب عليهم شرا لا يستطيعون ان يخرجوا منه ويصرخون اليّ فلا اسمع لهم. | 11 Quam ob rem hæc dicit Dominus : Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt : et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. |
12 فينطلق مدن يهوذا وسكان اورشليم ويصرخون الى الآلهة التي يبخرون لها فلن تخلصهم في وقت بليتهم. | 12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. |
13 لانه بعدد مدنك صارت آلهتك يا يهوذا وبعدد شوارع اورشليم وضعتم مذابح للخزي مذابح للتبخير للبعل. | 13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda : et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. |
14 وانت فلا تصل لاجل هذا الشعب ولا ترفع لاجلهم دعاء ولا صلاة لاني لا اسمع في وقت صراخهم اليّ من قبل بليتهم | 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. |
15 ما لحبيبتي في بيتي. قد عملت فظائع كثيرة واللحم المقدس قد عبر عنك. اذا صنعت الشر حينئذ تبتهجين. | 15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es ? |
16 زيتونة خضراء ذات ثمر جميل الصورة دعا الرب اسمك. بصوت ضجة عظيمة اوقد نارا عليها فانكسرت اغصانها. | 16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum : ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. |
17 ورب الجنود غارسك قد تكلم عليك شرا من اجل شر بيت اسرائيل وبيت يهوذا الذي صنعوه ضد انفسهم ليغيظوني بتبخيرهم للبعل | 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. |
18 والرب عرّفني فعرفت. حينئذ اريتني افعالهم. | 18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi : tunc ostendisti mihi studia eorum. |
19 وانا كخروف داجن يساق الى الذبح ولم اعلم انهم فكروا عليّ افكارا قائلين لنهلك الشجرة بثمرها ونقطعه من ارض الاحياء فلا يذكر بعد اسمه. | 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. |
20 فيا رب الجنود القاضي العدل فاحص الكلى والقلب دعني ارى انتقامك منهم لاني لك كشفت دعواي. | 20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam. |
21 لذلك هكذا قال الرب عن اهل عناثوث الذين يطلبون نفسك قائلين لا تتنبأ باسم الرب فلا تموت بيدنا. | 21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt : Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris : |
22 لذلك هكذا قال رب الجنود. هانذا اعاقبهم. يموت الشبان بالسيف ويموت بنوهم وبناتهم بالجوع. | 22 propterea hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego visitabo super eos : juvenes morientur in gladio ; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame. |
23 ولا تكون لهم بقية لاني اجلب شرا على اهل عناثوث سنة عقابهم | 23 Et reliquiæ non erunt ex eis : inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum. |