Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Proverbi (امثال) 5


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 يا ابني اصغ الى حكمتي. امل اذنك الى فهمي1 Fili mi, attende ad sapientiam meam,
et prudentiae meae inclina aurem tuam,
2 لحفظ التدابير ولتحفظ شفتاك معرفة.2 ut custodias cogitationes,
et disciplinam labia tua conservent.
3 لان شفتي المرأة الاجنبية تقطران عسلا وحنكها انعم من الزيت.3 Favum enim stillant labia meretricis,
et nitidius oleo guttur eius;
4 لكن عاقبتها مرة كالافسنتين حادة كسيف ذي حدين.4 novissima autem illius amara quasi absinthium
et acuta quasi gladius biceps.
5 قدماها تنحدران الى الموت. خطواتها تتمسك بالهاوية.5 Pedes eius descendunt in mortem,
et ad inferos gressus illius tendunt;
6 لئلا تتأمل طريق الحياة تمايلت خطواتها ولا تشعر6 cum non observet semitam vitae,
vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
7 والآن ايها البنون اسمعوا لي ولا ترتدوا عن كلمات فمي.7 Nunc ergo, fili mi, audi me
et ne recedas a verbis oris mei.
8 ابعد طريقك عنها ولا تقرب الى باب بيتها.8 Longe fac ab ea viam tuam
et ne appropinques foribus domus eius.
9 لئلا تعطي زهرك لآخرين وسنينك للقاسي.9 Ne des alienis honorem tuum
et annos tuos crudeli,
10 لئلا تشبع الاجانب من قوتك وتكون اتعابك في بيت غريب.10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,
et labores tui sint in domo aliena,
11 فتنوح في اواخرك عند فناء لحمك وجسمك11 et gemas in novissimis,
quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
12 فتقول كيف اني ابغضت الادب ورذل قلبي التوبيخ12 et dicas: “ Cur detestatus sum disciplinam,
et increpationes renuit cor meum,
13 ولم اسمع لصوت مرشدي ولم امل اذني الى معلميّ.13 nec audivi vocem docentium me
et magistris non inclinavi aurem meam?
14 لولا قليل لكنت في كل شر في وسط الزمرة والجماعة14 Paene fui in omni malo,
in medio ecclesiae et synagogae ”.
15 اشرب مياها من جبك ومياها جارية من بئرك.15 Bibe aquam de cisterna tua
et fluenta putei tui,
16 لا تفض ينابيعك الى الخارج سواقي مياه في الشوارع.16 ne deriventur fontes tui foras,
et in plateis rivi aquarum;
17 لتكن لك وحدك وليس لاجانب معك.17 habeto eas solus,
nec sint alieni participes tui.
18 ليكن ينبوعك مباركا وافرح بامرأة شبابك18 Sit vena tua benedicta,
et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
19 الظبية المحبوبة والوعلة الزهية. ليروك ثدياها في كل وقت وبمحبتها اسكر دائما.19 cerva carissima et gratissimus hinnulus,
blanditiae eius inebrient te in omni tempore,
in amore eius delectare iugiter.
20 فلم تفتن يا ابني باجنبية وتحتضن غريبة.20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena
et foveris in sinu extraneae?
21 لان طرق الانسان امام عيني الرب وهو يزن كل سبله.21 Quoniam ante Dominum viae hominis,
et omnes gressus eius considerat.
22 الشرير تأخذه آثامه وبحبال خطيته يمسك.22 Iniquitates suae capient impium,
et funibus peccatorum suorum constringetur.
23 انه يموت من عدم الادب وبفرط حمقه يتهور23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,
et in multitudine stultitiae suae decipietur.