Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Esodo (خروج) 30


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وتصنع مذبحا لايقاد البخور. من خشب السنط تصنعه.1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
2 طوله ذراع وعرضه ذراع. مربعا يكون. وارتفاعه ذراعان. منه تكون قرونه.2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
3 وتغشيه بذهب نقي سطحه وحيطانه حواليه وقرونه. وتصنع له اكليلا من ذهب حواليه.3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
4 وتصنع له حلقتين من ذهب تحت اكليله على جانبيه. على الجانبين تصنعهما. لتكونا بيتين لعصوين لحمله بهما.4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
5 وتصنع العصوين من خشب السنط وتغشيهما بذهب.5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.
6 وتجعله قدام الحجاب الذي امام تابوت الشهادة. قدام الغطاء الذي على الشهادة حيث اجتمع بك.6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.
7 فيوقد عليه هرون بخورا عطرا كل صباح. حين يصلح السرج يوقده.7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
8 وحين يصعد هرون السرج في العشية يوقده. بخورا دائما امام الرب في اجيالكم.8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
9 لا تصعدوا عليه بخورا غريبا ولا محرقة او تقدمة. ولا تسكبوا عليه سكيبا.9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.
10 ويصنع هرون كفّارة على قرونه مرة في السنة. من دم ذبيحة الخطية التي للكفّارة مرة في السنة يصنع كفّارة عليه في اجيالكم. قدس اقداس هو للرب10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
11 وكلم الرب موسى قائلا11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12 اذا اخذت كمية بني اسرائيل بحسب المعدودين منهم يعطون كل واحد فدية نفسه للرب عندما تعدّهم. لئلا يصير فيهم وبأ عندما تعدّهم.12 “ Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13 هذا ما يعطيه كل من اجتاز الى المعدودين نصف الشاقل بشاقل القدس. الشاقل هو عشرون جيرة. نصف الشاقل تقدمة للرب.13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino.
14 كل من اجتاز الى المعدودين من ابن عشرين سنة فصاعدا يعطي تقدمة للرب.14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;
15 الغني لا يكثر والفقير لا يقلل عن نصف الشاقل حين تعطون تقدمة الرب للتكفير عن نفوسكم.15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
16 وتأخذ فضة الكفّارة من بني اسرائيل وتجعلها لخدمة خيمة الاجتماع. فتكون لبني اسرائيل تذكارا امام الرب للتكفير عن نفوسكم16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ”.
17 وكلم الرب موسى قائلا.17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
18 وتصنع مرحضة من نحاس وقاعدتها من نحاس للاغتسال. وتجعلها بين خيمة الاجتماع والمذبح وتجعل فيها ماء.18 “ Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
19 فيغسل هرون وبنوه ايديهم وارجلهم منها.19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.
20 عند دخولهم الى خيمة الاجتماع يغسلون بماء لئلا يموتوا. او عند اقترابهم الى المذبح للخدمة ليوقدوا وقودا للرب.20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
21 يغسلون ايدهم وارجلهم لئلا يموتوا. ويكون لهم فريضة ابدية له ولنسله في اجيالهم21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ”.
22 وكلم الرب موسى قائلا.22 Locutusque est Dominus ad Moysen
23 وانت تأخذ لك افخر الاطياب. مرّا قاطرا خمس مئة شاقل وقرفة عطرة نصف ذلك مئتين وخمسين وقصب الذريرة مئتين وخمسين23 dicens: “ Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
24 وسليخة خمس مئة بشاقل القدس. ومن زيت الزيتون هينا.24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.
25 وتصنعه دهنا مقدسا للمسحة. عطر عطارة صنعة العطّار. دهنا مقدسا للمسحة يكون.25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
26 وتمسح به خيمة الاجتماع وتابوت الشهادة26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti
27 والمائدة وكل آنيتها والمنارة وآنيتها ومذبح البخور27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
28 ومذبح المحرقة وكل آنيته والمرحضة وقاعدتها.28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.
29 وتقدّسها فتكون قدس اقداس. كل ما مسّها يكون مقدسا.29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 وتمسح هرون وبنيه وتقدسهم ليكهنوا لي.30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 وتكلم بني اسرائيل قائلا. يكون هذا لي دهنا مقدّسا للمسحة في اجيالكم.31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 على جسد انسان لا يسكب. وعلى مقاديره لا تصنعوا مثله. مقدّس هو ويكون مقدّسا عندكم.32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.
33 كل من ركّب مثله ومن جعل منه على اجنبي يقطع من شعبه.33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ”.
34 وقال الرب لموسى خذ لك اعطارا. ميعة واظفارا وقنّة عطرة ولبانا نقيا. تكون اجزاء متساوية.34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.
35 فتصنعها بخورا عطرا صنعة العطّار مملحا نقيا مقدّسا.35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.
36 وتسحق منه ناعما وتجعل منه قدام الشهادة في خيمة الاجتماع حيث اجتمع بك. قدس اقداس يكون عندكم.36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 والبخور الذي تصنعه على مقاديره لا تصنعوا لانفسكم. يكون عندك مقدّسا للرب37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;
38 كل من صنع مثله ليشمّه يقطع من شعبه38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ”.