1 وشرع سليمان في بناء بيت الرب في اورشليم في جبل المريّا حيث تراءى لداود ابيه حيث هيّأ داود مكانا في بيدر ارنان اليبوسي. | 1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusaei. |
2 وشرع في البناء في ثاني الشهر الثاني في السنة الرابعة لملكه. | 2 Coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui.
|
3 وهذه اسّسها سليمان لبناء بيت الله الطول بالذراع على القياس الاول ستون ذراعا والعرض عشرون ذراعا. | 3 Et hae sunt mensurae, quas statuit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubiti in mensura prima sexaginta, latitudinis cubiti viginti. |
4 والرواق الذي قدام الطول حسب عرض البيت عشرون ذراعا وارتفاعه مئة وعشرون وغشّاه من داخل بذهب خالص. | 4 Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. |
5 والبيت العظيم غشّاه بخشب سرو غشّاه بذهب خالص. وجعل عليه نخيلا وسلاسل. | 5 Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et laminas auri obryzi affixit per totum; scalpsitque in eis palmas et quasi catenulas se invicem complectentes. |
6 ورصّع البيت بحجارة كريمة للجمال. والذهب ذهب فروايم. | 6 Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo. |
7 وغشّى البيت اخشابه واعتابه وحيطانه ومصاريعه بذهب ونقش كروبيم على الحيطان | 7 Porro aurum erat de Parvaim, de cuius laminis texit domum, et trabes eius et postes et parietes et ostia; et caelavit cherubim in parietibus.
|
8 وعمل بيت قدس الاقداس طوله حسب عرض البيت عشرون ذراعا وعرضه عشرون ذراعا وغشّاه بذهب جيّد ست مئة وزنة. | 8 Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum; et laminis auri optimi texit eam quasi talentis sescentis. |
9 وكان وزن المسامير خمسين شاقلا من ذهب وغشّى العلالي بذهب | 9 Sed et pro clavis usus est auro ponderis quinquaginta siclorum. Cenacula quoque texit auro.
|
10 وعمل في بيت قدس الاقداس كروبين صناعة الصياغة وغشّاهما بذهب. | 10 Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere statuario et texit eos auro. |
11 واجنحة الكروبين طولها عشرون ذراعا الجناح الواحد خمس اذرع يمسّ حائط البيت والجناح الآخر خمس اذرع يمسّ جناح الكروب الآخر. | 11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub. |
12 وجناح الكروب الآخر خمس اذرع يمسّ حائط البيت والجناح الآخر خمس اذرع يتّصل بجناح الكروب الآخر. | 12 Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat. |
13 واجنحة هذين الكروبين منبسطة عشرون ذراعا وهما واقفان على ارجلهما ووجههما الى داخل | 13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.
|
14 وعمل الحجاب من اسمانجوني وارجوان وقرمز وكتان وجعل عليه كروبيم. | 14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei cherubim.
|
15 وعمل امام البيت عمودين طولهما خمس وثلاثون ذراعا والتاجان اللذان على راسيهما خمس اذرع. | 15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum. |
16 وعمل سلاسل كما في المحراب وجعلها على راسي العمودين وعمل مئة رمانة وجعلها في السلاسل. | 16 Necnon et quasi catenulas in torque, et superposuit eas capitibus columnarum; malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit. |
17 واوقف العمودين امام الهيكل واحدا عن اليمين وواحدا عن اليسار ودعا اسم الأيمن ياكين واسم الأيسر بوعز | 17 Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin et, quae ad laevam, Booz.
|