Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

2 Cronache ( اخبار) 28


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 كان آحاز ابن عشرين سنة حين ملك وملك ست عشرة سنة في اورشليم ولم يفعل المستقيم في عيني الرب كداود ابيه.1 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,
2 بل سار في طرق ملوك اسرائيل وعمل ايضا تماثيل مسبوكة للبعليم.2 sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim.
3 وهو اوقد في وادي ابن هنوم واحرق بنيه بالنار حسب رجاسات الامم الذين طردهم الرب من امام بني اسرائيل.3 Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel.
4 وذبح واوقد على المرتفعات وعلى التلال وتحت كل شجرة خضراء.4 Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.
5 فدفعه الرب الهه ليد ملك ارام. فضربوه وسبوا منه سبيا عظيما وأتوا بهم الى دمشق. ودفع ايضا ليد ملك اسرائيل فضربه ضربة عظيمة.5 Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum multosque captivos de eo cepit et adduxit in Damascum. Manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.
6 وقتل فقح بن رمليا في يهوذا مئة وعشرين الفا في يوم واحد. الجميع بنو بأس. لانهم تركوا الرب اله آبائهم.6 Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum.
7 وقتل زكري جبار افرايم معسيا ابن الملك وعزريقام رئيس البيت والقانة ثاني الملك.7 Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis et Ezricam praefectum domus, Elcanam quoque secundum a rege.
8 وسبى بني اسرائيل من اخوتهم مئتي الف من النساء والبنين والبنات ونهبوا ايضا منهم غنيمة وافرة واتوا بالغنيمة الى السامرة.8 Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam.
9 وكان هناك نبي للرب اسمه عوديد. فخرج للقاء الجيش الآتي الى السامرة وقال لهم. هوذا من اجل غضب الرب اله آبائكم على يهوذا قد دفعهم ليدكم وقد قتلتموهم بغضب بلغ السماء.9 Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam dixit eis: “ Ecce, iratus Dominus, Deus patrum vestrorum, contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.
10 والآن انتم عازمون على اخضاع بني يهوذا واورشليم عبيدا واماء لكم. أما عندكم انتم آثام للرب الهكم.10 Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo vestro?
11 والآن اسمعوا لي وردوا السبي الذي سبيتموه من اخوتكم لان حمو غضب الرب عليكم.11 Audite ergo consilium meum et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis ”.
12 ثم قام رجال من رؤوس بني افرايم عزريا بن يهوحانان وبرخيا بن مشلّيموت ويحزقيا بن شلوم وعماسا بن حدلاي على المقبلين من الجيش12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio,
13 وقالوا لهم لا تدخلون بالسبي الى هنا لان علينا اثما للرب وانتم عازمون ان تزيدوا على خطايانا وعلى اثمنا لان لنا اثما كثيرا وعلى اسرائيل حمو غضب.13 et dixerunt eis: “ Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini super Israel ”.
14 فترك المتجردون السبي والنهب امام الرؤساء وكل الجماعة.14 Dimiseruntque viri bellatores captivos et universa, quae ceperant, coram principibus et omni multitudine.
15 وقام الرجال المعيّنة اسماؤهم واخذوا المسبيين والبسوا كل عراتهم من الغنيمة وكسوهم وحذوهم واطعموهم واسقوهم ودهّنوهم وحملوا على حمير جميع المعيين منهم وأتوا بهم الى اريحا مدينة النخل الى اخوتهم ثم رجعوا الى السامرة15 Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam.
16 في ذلك الوقت ارسل الملك آحاز الى ملوك اشور لكي يساعدوه.16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans.
17 فان الادوميين اتوا ايضا وضربوا يهوذا وسبوا سبيا.17 Venerunt enim et Idumaei et percusserunt Iudam et ceperunt captivos.
18 واقتحم الفلسطينيون مدن الساحل وجنوبي يهوذا واخذوا بيت شمس وايلون وجديروت وسوكو وقراها وتمنة وقراها وجمزو وقراها وسكنوا هناك.18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes Sephelae et Nageb Iudae ceperuntque Bethsames et Aialon et Gederoth, Socho quoque cum viculis eius et Thamnan et Gamzo cum viculis earum et habitaverunt in eis.
19 لان الرب ذلّل يهوذا بسبب آحاز ملك اسرائيل لانه اجمح يهوذا وخان الرب خيانة.19 Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Israel, eo quod relaxasset ei frenum et contemptui habuisset Dominum.
20 فجاء عليه تلغث فلناسر ملك اشور وضايقه ولم يشدّده.20 Venitque contra eum Theglathphalasar rex Assyriorum, qui afflixit eum, non autem confortavit.
21 لان آحاز اخذ قسما من بيت الرب ومن بيت الملك ومن الرؤساء واعطاه لملك اشور ولكنه لم يساعده.21 Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
22 وفي ضيقه زاد خيانة بالرب الملك آحاز هذا22 Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex Achaz
23 وذبح لآلهة دمشق الذين ضاربوه وقال لان آلهة ملوك ارام تساعدهم انا اذبح فيساعدونني. واما هم فكانوا سبب سقوط له ولكل اسرائيل.23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit: “ Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi ”, cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel.
24 وجمع آحاز آنية بيت الله وقطّع آنية بيت الله واغلق ابواب بيت الرب وعمل لنفسه مذابح في كل زاوية في اورشليم.24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem.
25 وفي كل مدينة فمدينة من يهوذا عمل مرتفعات للايقاد لآلهة اخرى واسخط الرب اله آبائه.25 In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum suorum.
26 وبقية اموره وكل طرقه الاولى والاخيرة ها هي مكتوبة في سفر ملوك يهوذا واسرائيل.26 Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel.
27 ثم اضطجع آحاز مع آبائه فدفنوه في المدينة في اورشليم لانهم لم يأتوا به الى قبور ملوك اسرائيل. وملك حزقيا ابنه عوضا عنه27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem; non autem posuerunt eum in sepulcra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.