Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

1 Cronache ( اخبار) 17


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وكان لما سكن داود في بيته قال داود لناثان النبي. هانذا ساكن في بيت من ارز وتابوت عهد الرب تحت شقق.1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “ Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est ”.
2 فقال ناثان لداود افعل كل ما في قلبك لان الله معك.2 Et ait Nathan ad David: “ Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est ”.
3 وفي تلك الليلة كان كلام الله الى ناثان قائلا3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens:
4 اذهب وقل لداود عبدي هكذا قال الرب. انت لا تبني لي بيتا للسكنى.4 “ Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum;
5 لاني لم اسكن في بيت منذ يوم اصعدت اسرائيل الى هذا اليوم بل سرت من خيمة الى خيمة ومن مسكن الى مسكن.5 neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem.
6 في كل ما سرت مع جميع اسرائيل هل تكلمت بكلمة مع احد قضاة اسرائيل الذين امرتهم ان يرعوا شعبي اسرائيل قائلا لماذا لم تبنوا لي بيتا من ارز.6 Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
7 والآن فهكذا تقول لعبدي داود. هكذا قال رب الجنود انا اخذتك من المربض من وراء الغنم لتكون رئيسا على شعبي اسرائيل.7 Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel;
8 وكنت معك حيثما توجهت وقرضت جميع اعدائك من امامك وعملت لك اسما كاسم العظماء الذين في الارض.8 et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
9 وعيّنت مكانا لشعبي اسرائيل وغرسته فسكن في مكانه ولا يضطرب بعد ولا يعود بنو الاثم يبلونه كما في الاول9 Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in principio
10 ومنذ الايام التي فيها اقمت قضاة على شعبي اسرائيل. واذللت جميع اعدائك. واخبرك ان الرب يبني لك بيتا10 et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus.
11 ويكون متى كملت ايامك لتذهب مع آبائك اني اقيم بعدك نسلك الذي يكون من بنيك واثبت مملكته.11 Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius.
12 هو يبني لي بيتا وانا اثبت كرسيه الى الابد.12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.
13 انا اكون له ابا وهو يكون لي ابنا ولا انزع رحمتي عنه كما نزعتها عن الذي كان قبلك.13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
14 واقيمه في بيتي وملكوتي الى الابد ويكون كرسيه ثابتا الى الابد.14 Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum ”.
15 فحسب جميع هذا الكلام وحسب كل هذه الرؤيا كذلك كلم ناثان داود15 Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
16 فدخل الملك داود وجلس امام الرب وقال. من انا ايها الرب الاله وماذا بيتي حتى اوصلتني الى هنا.16 Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “ Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque?
17 وقلّ هذا في عينيك يا الله فتكلمت عن بيت عبدك الى زمان طويل ونظرت اليّ من العلاء كعادة الانسان ايها الرب الاله.17 Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus.
18 فماذا يزيد داود بعد لك لاجل اكرام عبدك وانت قد عرفت عبدك.18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum?
19 يا رب من اجل عبدك وحسب قلبك قد فعلت كل هذه العظائم لتظهر جميع العظائم19 Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia.
20 يا رب ليس مثلك ولا اله غيرك حسب كل ما سمعناه بآذاننا.20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum omnia, quae audivimus auribus nostris.
21 وايّة امة على الارض مثل شعبك اسرائيل الذي سار الله ليفتديه لنفسه شعبا لتجعل لك اسم عظائم ومخاوف بطردك امما من امام شعبك الذي افتديته من مصر.21 Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti?
22 وقد جعلت شعبك اسرائيل لنفسك شعبا الى الابد وانت ايها الرب صرت لهم الها.22 Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius.
23 والآن ايها الرب ليثبت الى الابد الكلام الذي تكلمت به عن عبدك وعن بيته وافعل كما نطقت.23 Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es super famulum tuum et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac, sicut locutus es.
24 وليثبت ويتعظم اسمك الى الابد فيقال رب الجنود اله اسرائيل هو الله لاسرائيل وليثبت بيت داود عبدك امامك.24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”.
25 لانك يا الهي قد اعلنت لعبدك انك تبني له بيتا لذلك وجد عبدك ان يصلّي امامك.25 Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
26 والآن ايها الرب انت هو الله وقد وعدت عبدك بهذا الخير.26 Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia
27 والآن قد ارتضيت بان تبارك بيت عبدك ليكون الى الابد امامك لانك انت يا رب قد باركت وهو مبارك الى الابد27 et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum ”.