Scrutatio

Venerdi, 10 maggio 2024 - San Giobbe ( Letture di oggi)

Genesi (تكوين) 8


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 ثم ذكر الله نوحا وكل الوحوش وكل البهائم التي معه في الفلك. واجاز الله ريحا على الارض فهدأت المياه.1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
2 وانسدّت ينابيع الغمر وطاقات السماء. فامتنع المطر من السماء.2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
3 ورجعت المياه عن الارض رجوعا متواليا. وبعد مئة وخمسين يوما نقصت المياه.3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et c?perunt minui post centum quinquaginta dies.
4 واستقر الفلك في الشهر السابع في اليوم السابع عشر من الشهر على جبال اراراط.4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
5 وكانت المياه تنقص نقصا متواليا الى الشهر العاشر. وفي العاشر في اول الشهر ظهرت رؤوس الجبال5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 وحدث من بعد اربعين يوما ان نوحا فتح طاقة الفلك التي كان قد عملها6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
7 وارسل الغراب. فخرج مترددا حتى نشفت المياه عن الارض.7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.
8 ثم ارسل الحمامة من عنده ليرى هل قلّت المياه عن وجه الارض.8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
9 فلم تجد الحمامة مقرا لرجلها. فرجعت اليه الى الفلك. لان مياها كانت على وجه كل الارض. فمدّ يده واخذها وادخلها عنده الى الفلك.9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
10 فلبث ايضا سبعة ايام أخر وعاد فارسل الحمامة من الفلك.10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 فأتت اليه الحمامة عند المساء واذا ورقة زيتون خضراء في فمها. فعلم نوح ان المياه قد قلّت عن الارض.11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.
12 فلبث ايضا سبعة ايام أخر وارسل الحمامة فلم تعد ترجع اليه ايضا12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
13 وكان في السنة الواحدة والست مئة في الشهر الاول في اوّل الشهر ان المياه نشفت عن الارض. فكشف نوح الغطاء عن الفلك ونظر فاذا وجه الارض قد نشف.13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
14 وفي الشهر الثاني في اليوم السابع والعشرين من الشهر جفّت الارض14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
15 وكلم الله نوحا قائلا.15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :
16 اخرج من الفلك انت وامرأتك وبنوك ونساء بنيك معك.16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 وكل الحيوانات التي معك من كل ذي جسد الطيور والبهائم وكل الدبابات التي تدب على الارض اخرجها معك. ولتتوالد في الارض وتثمر وتكثر على الارض.17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.
18 فخرج نوح وبنوه وامرأته ونساء بنيه معه.18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
19 وكل الحيوانات كل الدبابات وكل الطيور كل ما يدبّ على الارض كانواعها خرجت من الفلك19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
20 وبنى نوح مذبحا للرب. واخذ من كل البهائم الطاهرة ومن كل الطيور الطاهرة واصعد محرقات على المذبح.20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
21 فتنسم الرب رائحة الرضا. وقال الرب في قلبه لا اعود العن الارض ايضا من اجل الانسان لان تصوّر قلب الانسان شرير منذ حداثته. ولا اعود ايضا أميت كل حيّ كما فعلت.21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
22 مدة كل ايام الارض زرع وحصاد وبرد وحرّ وصيف وشتاء ونهار وليل لا تزال22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.