1 Questo è il libro della discendenza d'Adamo. Il giorno nel quale Dio creò l'uomo, lo fece a somiglianza di Dio. | 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
2 Maschio e femmina li creò, e li benedisse, e li chiamò Adami, nel giorno in che furon creati. | 2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. |
3 Ora, Adamo visse centotrent'anni, e generò a propria immagine e somiglianza un figlio; a cui pose nome Set. | 3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. |
4 Dopo che ebbe generato Set, visse Adamo ottocento anni, ed ebbe figli e figlie. | 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. |
5 Tutto il tempo che visse Adamo fu di novecentotrent'anni; e morì. | 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. |
6 Set visse centocinque anni, e generò Enos. | 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. |
7 Dopo generato Enos, visse ancora ottocentosette anni, e generò figli e figlie. | 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. |
8 Tutti i giorni di Set sommano a novecentododici anni; e morì. | 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. |
9 Enos visse novant'anni, e generò Cainan. | 9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. |
10 Dopo la cui nascita visse ottocentoquindici anni, e generò figli e figlie. | 10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. |
11 I giorni della vita di Enos sommarono a novecentocinque anni; e morì. | 11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. |
12 Cainan visse settant'anni, e generò Malaleel. | 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. |
13 Dopo generato Malaleel, visse ottocentoquarant'anni, e generò figli e figlie. | 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. |
14 I giorni tutti di Cainan furono novecentodieci anni; e morì. | 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. |
15 Visse Malaleel sessantacinque anni, e generò Iared. | 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. |
16 Dopo generato Iared, visse ottocentotrenta anni, e generò figli e figlie. | 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. |
17 I giorni di Malaleel furono, in tutto, ottocentonovantacinque anni; e morì. | 17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. |
18 Iared visse centosessantadue anni, e generò Henoc. | 18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. |
19 Dopo generato Henoc, visse ottocento anni, e generò figli e figlie. | 19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. |
20 Sommarono i giorni di Iared a novecentosessantadue anni; e morì. | 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. |
21 Ora, Henoc visse sessantacinque anni e generò Matusala. | 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. |
22 Henoc camminò con Dio, e visse, dopo generato Matusala, trecento anni, e generò figli e figlie. | 22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. |
23 Tutti i giorni di Henoc furono trecentosessantacinque anni. | 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. |
24 E camminò con Dio, e poi disparve, perchè Iddio lo prese [con sè]. | 24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. |
25 Visse Matusala centottantasette anni, e generò Lamec. | 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. |
26 Dopo che ebbe generato Lamec, visse settecentottantadue anni, e generò figli e figlie. | 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. |
27 Tutta la vita di Matusala fu di novecentosessantanove anni; e morì. | 27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. |
28 Lamec poi visse centottantadue anni, e generò un figlio, | 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium : |
29 al quale mise nome Noè, dicendo: «Questi ci consolerà delle fatiche e travagli delle nostre mani nella terra maledetta da Dio». | 29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. |
30 Visse Lamec, dopo ch'ebbe generato Noè, cinquecentonovantacinque anni, e generò figli e figlie. | 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. |
31 I giorni di Lamec sommarono a settecentosettantasette anni; e morì. Noè poi, quando era di cinquecento anni, generò Sem, Cam e Iafet. | 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |