Scrutatio

Domenica, 12 maggio 2024 - Santi Nereo e Achilleo ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 26


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויבאו הזפים אל שאול הגבעתה לאמר הלוא דוד מסתתר בגבעת החכילה על פני הישימן1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis ”.
2 ויקם שאול וירד אל מדבר זיף ואתו שלשת אלפים איש בחורי ישראל לבקש את דוד במדבר זיף2 Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph.
3 ויחן שאול בגבעת החכילה אשר על פני הישימן על הדרך ודוד ישב במדבר וירא כי בא שאול אחריו המדברה3 Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
4 וישלח דוד מרגלים וידע כי בא שאול אל נכון4 misit exploratores et didicit quod illuc venisset certissime.
5 ויקם דוד ויבא אל המקום אשר חנה שם שאול וירא דוד את המקום אשר שכב שם שאול ואבנר בן נר שר צבאו ושאול שכב במעגל והעם חנים סביבתו5 Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius,
6 ויען דוד ויאמר אל אחימלך החתי ואל אבישי בן צרויה אחי יואב לאמר מי ירד אתי אל שאול אל המחנה ויאמר אבישי אני ארד עמך6 ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: “ Quis descendet mecum ad Saul in castra? ”. Dixitque Abisai: “ Ego descendam tecum ”.
7 ויבא דוד ואבישי אל העם לילה והנה שאול שכב ישן במעגל וחניתו מעוכה בארץ מראשתו ואבנר והעם שכבים סביבתו7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.
8 ויאמר אבישי אל דוד סגר אלהים היום את אויבך בידך ועתה אכנו נא בחנית ובארץ פעם אחת ולא אשנה לו8 Dixitque Abisai ad David: “ Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit ”.
9 ויאמר דוד אל אבישי אל תשחיתהו כי מי שלח ידו במשיח יהוה ונקה9 Et dixit David ad Abisai: “ Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit? ”.
10 ויאמר דוד חי יהוה כי אם יהוה יגפנו או יומו יבוא ומת או במלחמה ירד ונספה10 Et dixit David: “ Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit.
11 חלילה לי מיהוה משלח ידי במשיח יהוה ועתה קח נא את החנית אשר מראשתו ואת צפחת המים ונלכה לנו11 Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus ”.
12 ויקח דוד את החנית ואת צפחת המים מראשתי שאול וילכו להם ואין ראה ואין יודע ואין מקיץ כי כלם ישנים כי תרדמת יהוה נפלה עליהם12 Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
13 ויעבר דוד העבר ויעמד על ראש ההר מרחק רב המקום ביניהם13 Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
14 ויקרא דוד אל העם ואל אבנר בן נר לאמר הלוא תענה אבנר ויען אבנר ויאמר מי אתה קראת אל המלך14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: “ Nonne respondebis, Abner? ”. Et respondens Abner ait: “ Quis es tu? Clamasti ad regem! ”.
15 ויאמר דוד אל אבנר הלוא איש אתה ומי כמוך בישראל ולמה לא שמרת אל אדניך המלך כי בא אחד העם להשחית את המלך אדניך15 Et ait David ad Abner: “ Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum.
16 לא טוב הדבר הזה אשר עשית חי יהוה כי בני מות אתם אשר לא שמרתם על אדניכם על משיח יהוה ועתה ראה אי חנית המלך ואת צפחת המים אשר מראשתו16 Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius ”.
17 ויכר שאול את קול דוד ויאמר הקולך זה בני דוד ויאמר דוד קולי אדני המלך17 Cognovit autem Saul vocem David et dixit: “ Num vox tua haec est, fili mi David? ”. Et ait David: “ Vox mea, domine mi rex ”.
18 ויאמר למה זה אדני רדף אחרי עבדו כי מה עשיתי ומה בידי רעה18 Et ait: “ Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum?
19 ועתה ישמע נא אדני המלך את דברי עבדו אם יהוה הסיתך בי ירח מנחה ואם בני האדם ארורים הם לפני יהוה כי גרשוני היום מהסתפח בנחלת יהוה לאמר לך עבד אלהים אחרים19 Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”.
20 ועתה אל יפל דמי ארצה מנגד פני יהוה כי יצא מלך ישראל לבקש את פרעש אחד כאשר ירדף הקרא בהרים20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus ”.
21 ויאמר שאול חטאתי שוב בני דוד כי לא ארע לך עוד תחת אשר יקרה נפשי בעיניך היום הזה הנה הסכלתי ואשגה הרבה מאד21 Et ait Saul: “ Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis ”.
22 ויען דוד ויאמר הנה החנית המלך ויעבר אחד מהנערים ויקחה22 Et respondens David ait: “ Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et tollat eam.
23 ויהוה ישיב לאיש את צדקתו ואת אמנתו אשר נתנך יהוה היום ביד ולא אביתי לשלח ידי במשיח יהוה23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
24 והנה כאשר גדלה נפשך היום הזה בעיני כן תגדל נפשי בעיני יהוה ויצלני מכל צרה24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia ”.
25 ויאמר שאול אל דוד ברוך אתה בני דוד גם עשה תעשה וגם יכל תוכל וילך דוד לדרכו ושאול שב למקומו25 Ait ergo Saul ad David: “ Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris ”. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.