Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 22


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וילך דוד משם וימלט אל מערת עדלם וישמעו אחיו וכל בית אביו וירדו אליו שמה1 Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc.
2 ויתקבצו אליו כל איש מצוק וכל איש אשר לו נשא וכל איש מר נפש ויהי עליהם לשר ויהיו עמו כארבע מאות איש2 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
3 וילך דוד משם מצפה מואב ויאמר אל מלך מואב יצא נא אבי ואמי אתכם עד אשר אדע מה יעשה לי אלהים3 Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: “ Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus ”.
4 וינחם את פני מלך מואב וישבו עמו כל ימי היות דוד במצודה4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio.
5 ויאמר גד הנביא אל דוד לא תשב במצודה לך ובאת לך ארץ יהודה וילך דוד ויבא יער חרת5 Dixitquc Gad propheta ad David: “ Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae ”. Et profectus David venit in saltum Haret.
6 וישמע שאול כי נודע דוד ואנשים אשר אתו ושאול יושב בגבעה תחת האשל ברמה וחניתו בידו וכל עבדיו נצבים עליו6 Et audivit Saul quod detectus fuisset David et viri, qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa et esset sub myrice, quae est in excelso, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,
7 ויאמר שאול לעבדיו הנצבים עליו שמעו נא בני ימיני גם לכלכם יתן בן ישי שדות וכרמים לכלכם ישים שרי אלפים ושרי מאות7 ait ad servos suos, qui assistebant ei: “ Audite, Beniaminitae. Etiam omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones,
8 כי קשרתם כלכם עלי ואין גלה את אזני בכרת בני עם בן ישי ואין חלה מכם עלי וגלה את אזני כי הקים בני את עבדי עלי לארב כיום הזה8 quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie ”.
9 ויען דאג האדמי והוא נצב על עבדי שאול ויאמר ראיתי את בן ישי בא נבה אל אחימלך בן אחטוב9 Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: “ Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob;
10 וישאל לו ביהוה וצידה נתן לו ואת חרב גלית הפלשתי נתן לו10 qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi ”.
11 וישלח המלך לקרא את אחימלך בן אחיטוב הכהן ואת כל בית אביו הכהנים אשר בנב ויבאו כלם אל המלך11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem.
12 ויאמר שאול שמע נא בן אחיטוב ויאמר הנני אדני12 Et ait Saul: “ Audi, fili Achitob ”. Qui respondit: “ Praesto sum, domine ”.
13 ויאמר אלו שאול למה קשרתם עלי אתה ובן ישי בתתך לו לחם וחרב ושאול לו באלהים לקום אלי לארב כיום הזה13 Dixitque ad eum Saul: “ Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie? ”.
14 ויען אחימלך את המלך ויאמר ומי בכל עבדיך כדוד נאמן וחתן המלך וסר אל משמעתך ונכבד בביתך14 Respondensque Achimelech regi ait: “ Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua?
15 היום החלתי לשאול לו באלהים חלילה לי אל ישם המלך בעבדו דבר בכל בית אבי כי לא ידע עבדך בכל זאת דבר קטן או גדול15 Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande ”.
16 ויאמר המלך מות תמות אחימלך אתה וכל בית אביך16 Dixitque rex: “ Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui ”.
17 ויאמר המלך לרצים הנצבים עליו סבו והמיתו כהני יהוה כי גם ידם עם דוד וכי ידעו כי ברח הוא ולא גלו את אזנו ולא אבו עבדי המלך לשלח את ידם לפגע בכהני יהוה17 Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: “ Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi ”. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.
18 ויאמר המלך לדויג סב אתה ופגע בכהנים ויסב דויג האדמי ויפגע הוא בכהנים וימת ביום ההוא שמנים וחמשה איש נשא אפוד בד18 Et ait rex ad Doeg: “ Convertere tu et irrue in sacerdotes ”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
19 ואת נב עיר הכהנים הכה לפי חרב מאיש ועד אשה מעולל ועד יונק ושור וחמור ושה לפי חרב19 Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii.
20 וימלט בן אחד לאחימלך בן אחטוב ושמו אביתר ויברח אחרי דוד20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David
21 ויגד אביתר לדוד כי הרג שאול את כהני יהוה21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
22 ויאמר דוד לאביתר ידעתי ביום ההוא כי שם דויג האדמי כי הגד יגיד לשאול אנכי סבתי בכל נפש בית אביך22 Et ait David ad Abiathar: “ Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui.
23 שבה אתי אל תירא כי אשר יבקש את נפשי יבקש את נפשך כי משמרת אתה עמדי23 Mane mecum, ne timeas; qui enim quaerit animam meam, quaerit et animam tuam, mecumque servaberis ”.

www.scrutatio.it - contatti: info@scrutatio.it

LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online

Contatore siti