1 מקץ שבע שנים תעשה שמטה | 1 Septimo anno facies remis sionem, |
2 וזה דבר השמטה שמוט כל בעל משה ידו אשר ישה ברעהו לא יגש את רעהו ואת אחיו כי קרא שמטה ליהוה | 2 quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino. |
3 את הנכרי תגש ואשר יהיה לך את אחיך תשמט ידך | 3 A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem. |
4 אפס כי לא יהיה בך אביון כי ברך יברכך יהוה בארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך נחלה לרשתה | 4 Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem, |
5 רק אם שמוע תשמע בקול יהוה אלהיך לשמר לעשות את כל המצוה הזאת אשר אנכי מצוך היום | 5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi, |
6 כי יהוה אלהיך ברכך כאשר דבר לך והעבטת גוים רבים ואתה לא תעבט ומשלת בגוים רבים ובך לא ימשלו | 6 quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
|
7 כי יהיה בך אביון מאחד אחיך באחד שעריך בארצך אשר יהוה אלהיך נתן לך לא תאמץ את לבבך ולא תקפץ את ידך מאחיך האביון | 7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum; |
8 כי פתח תפתח את ידך לו והעבט תעביטנו די מחסרו אשר יחסר לו | 8 sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris. |
9 השמר לך פן יהיה דבר עם לבבך בליעל לאמר קרבה שנת השבע שנת השמטה ורעה עינך באחיך האביון ולא תתן לו וקרא עליך אל יהוה והיה בך חטא | 9 Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. |
10 נתון תתן לו ולא ירע לבבך בתתך לו כי בגלל הדבר הזה יברכך יהוה אלהיך בכל מעשך ובכל משלח ידך | 10 Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris. |
11 כי לא יחדל אביון מקרב הארץ על כן אנכי מצוך לאמר פתח תפתח את ידך לאחיך לעניך ולאבינך בארצך | 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
|
12 כי ימכר לך אחיך העברי או העבריה ועבדך שש שנים ובשנה השביעת תשלחנו חפשי מעמך | 12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum; |
13 וכי תשלחנו חפשי מעמך לא תשלחנו ריקם | 13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris. |
14 העניק תעניק לו מצאנך ומגרנך ומיקבך אשר ברכך יהוה אלהיך תתן לו | 14 Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. |
15 וזכרת כי עבד היית בארץ מצרים ויפדך יהוה אלהיך על כן אנכי מצוך את הדבר הזה היום | 15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi. |
16 והיה כי יאמר אליך לא אצא מעמך כי אהבך ואת ביתך כי טוב לו עמך | 16 Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat, |
17 ולקחת את המרצע ונתתה באזנו ובדלת והיה לך עבד עולם ואף לאמתך תעשה כן | 17 assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies. |
18 לא יקשה בעינך בשלחך אתו חפשי מעמך כי משנה שכר שכיר עבדך שש שנים וברכך יהוה אלהיך בכל אשר תעשה | 18 Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris.
|
19 כל הבכור אשר יולד בבקרך ובצאנך הזכר תקדיש ליהוה אלהיך לא תעבד בבכר שורך ולא תגז בכור צאנך | 19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium. |
20 לפני יהוה אלהיך תאכלנו שנה בשנה במקום אשר יבחר יהוה אתה וביתך | 20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua. |
21 וכי יהיה בו מום פסח או עור כל מום רע לא תזבחנו ליהוה אלהיך | 21 Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo, |
22 בשעריך תאכלנו הטמא והטהור יחדו כצבי וכאיל | 22 sed intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. |
23 רק את דמו לא תאכל על הארץ תשפכנו כמים | 23 Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.
|