Scrutatio

Mercoledi, 8 maggio 2024 - Madonna del Rosario di Pompei ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini - מכתב לאפסים 10


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ואחרי כן הבדיל האדון עוד שבעים אחרים וישלחם לפניו שנים שנים אל כל עיר ומקום אשר בקש לבוא שמה1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2 ויאמר להם הן הקציר רב והפעלים מעטים לכן התחננו אל אדון הקציר וישלח פעלים לקצירו2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
3 לכו נא הנני שלח אתכם ככבשים בין הזאבים3 Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4 אל תשאו כיס ולא תרמיל ולא נעלים ואל תשאלו לשלום איש בדרך4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5 ולכל בית אשר תבאו שם אמרו בראשונה שלום לבית הזה5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
6 והיה כי יהיה שם בן שלום ונח עליו שלומכם ואם לא אליכם ישוב6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
7 ובבית ההוא תשבו ותאכלו ותשתו משלהם כי שוה הפועל בשכרו אל תסעו מבית לבית7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8 וכל עיר אשר תבאו בה וקבלו אתכם אכלו שם את אשר ישימו לפניכם8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :
9 ורפאו את החולים אשר בקרבה ואמרו להם קרבה אליכם מלכות האלהים9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
10 וכל עיר אשר תבאו בה ולא יקבלו אתכם צאו לכם אל רחובותיה ואמרו10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
11 אף את עפר עירכם הנדבק ברגלינו ננערהו לכם אך ידע תדעו כי קרבה אליכם מלכות האלהים11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12 אני אמר אלכים כי לסדום יקל ביום ההוא מן העיר ההיא12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
13 אוי לך כורזין אוי לך בית צידה כי הגבורות אשר נעשו בקרבכן אלו נעשו בצור ובצידון הלא כבר ישבו בשק ואפר ושבו13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
14 אכן לצור וצידון יקל בדין מכם14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
15 ואת כפר נחום אשר עד השמים התרוממת אל שאול תורדי15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
16 השומע אליכם אלי הוא שומע והבוזה אתכם אותי הוא בוזה והבוזה אותי הוא בוזה את אשר שלחני16 Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
17 וישובו השבעים בשמחה ויאמרו אדנינו גם השדים נכנעים לנו בשמך17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
18 ויאמר אליהם ראיתי את השטן נפל כברק מן השמים18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
19 הנה השלטתי אתכם לדרך על נחשים ועקרבים ועל כל גבורת האיב וכל דבר לא יזיק לכם19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
20 אך בזאת אל תשמחו כי נכנעים לכם הרוחות כי אם שמחו על אשר נכתבו שמותיכם בשמים20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
21 בשעה ההיא עלץ ישוע ברוח ויאמר אודך האב אדון השמים והארץ כי הסתרת את אלה מן החכמים והנבונים וגליתם לעללים הן אבי כי כן היה רצון מלפניך21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.
22 הכל נמסר לי מאת אבי ואין יודע מי הוא הבן בלתי האב ומי הוא האב בלתי הבן ואשר יחפץ הבן לגלותו לו22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
23 ויפן אל תלמידיו לבדם ויאמר אשרי העינים הראות את אשר אתם ראים23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
24 כי אני אמר לכם נביאים ומלכים רבים חפצו לראות את אשר אתם ראים ולא ראו ולשמע את אשר אתם שמעים ולא שמעו24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
25 והנה אחד מבעלי התורה קם לנסותו ויאמר מורה מה אעשה ואירש חיי עולם25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?
26 ויאמר אליו מה כתוב בתורה ואיך אתה קורא26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
27 ויען ויאמר ואהבת את יהוה אלהיך בכל לבבך ובכל נפשך ובכל מאדך ובכל מדעך ואת רעך כמוך27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
28 ויאמר אליו כן השיבות עשה זאת וחיה28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
29 והוא חפץ להצטדק ויאמר אל ישוע ומי הוא רעי29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
30 ויען ישוע ויאמר איש אחד ירד מירושלים ליריחו ונפל בידי שדדים והם הפשיטהו וגם פצעהו ויעזבו אותו בין חיים למות וילכו להם30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31 ויקר המקרה כי ירד כהן אחד בדרך ההוא וירא אתו ויעבר מעליו31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.
32 וכן גם איש לוי פגע במקום ויגש וירא אתו ויעבר מעליו32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
33 ואיש שמרוני הלך בדרך ויבא עליו וירא אתו ויהמו רחמיו33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
34 ויגש אליו ויחבש את פצעיו ויסוכם בשמן ויין ויעלהו על בהמתו ויוליכהו אל המלון ויכלכלהו34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
35 ולמחרת בנסעו הוציא שני דינרים ויתנם לבעל המלון ויאמר כלכל אותו ואת אשר תוסיף עוד להוציא עליו אני בשובי אשלמנו לך35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
36 ועתה מי מאלה השלשה היה בעיניך הרע לנפל בידי השדדים36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?
37 ויאמר העשה עמו את החסד ויאמר אליו ישוע לך ועשה כן גם אתה37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
38 ויהי בנסעם ויבא אל כפר אחד ואשה אחת ושמה מרתא אספה אותו אל ביתה38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
39 ולה היתה אחות ושמה מרים אשר ישבה לרגלי ישוע לשמע אל דברו39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
40 ומרתא יגעה ברב שרותה ותגש ותאמר הלא תשים על לבך אדני אשר אחותי עזבתני לשרת לבדי אמר נא אליה ותעזר לי40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.
41 ויען ישוע ויאמר לה מרתא מרתא את דאגת ומבהלת על הרבה41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
42 אבל אחת היא מן הצרך ומרים בחרה לה החלק הטוב אשר לא יקח ממנה42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.