1 ותשא כל העדה ויתנו את קולם ויבכו העם בלילה ההוא | 1 Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa, |
2 וילנו על משה ועל אהרן כל בני ישראל ויאמרו אלהם כל העדה לו מתנו בארץ מצרים או במדבר הזה לו מתנו | 2 et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: “ Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine! |
3 ולמה יהוה מביא אתנו אל הארץ הזאת לנפל בחרב נשינו וטפנו יהיו לבז הלוא טוב לנו שוב מצרימה | 3 Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum? ”. |
4 ויאמרו איש אל אחיו נתנה ראש ונשובה מצרימה | 4 Dixeruntque alter ad alterum: “ Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum! ”.
|
5 ויפל משה ואהרן על פניהם לפני כל קהל עדת בני ישראל | 5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel. |
6 ויהושע בן נון וכלב בן יפנה מן התרים את הארץ קרעו בגדיהם | 6 At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua |
7 ויאמרו אל כל עדת בני ישראל לאמר הארץ אשר עברנו בה לתור אתה טובה הארץ מאד מאד | 7 et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “ Terra, quam circuivimus, valde bona est. |
8 אם חפץ בנו יהוה והביא אתנו אל הארץ הזאת ונתנה לנו ארץ אשר הוא זבת חלב ודבש | 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem. |
9 אך ביהוה אל תמרדו ואתם אל תיראו את עם הארץ כי לחמנו הם סר צלם מעליהם ויהוה אתנו אל תיראם | 9 Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ”.
|
10 ויאמרו כל העדה לרגום אתם באבנים וכבוד יהוה נראה באהל מועד אל כל בני ישראל | 10 Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel, |
11 ויאמר יהוה אל משה עד אנה ינאצני העם הזה ועד אנה לא יאמינו בי בכל האתות אשר עשיתי בקרבו | 11 et dixit Dominus ad Moysen: “ Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? |
12 אכנו בדבר ואורשנו ואעשה אתך לגוי גדול ועצום ממנו | 12 Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est ”.
|
13 ויאמר משה אל יהוה ושמעו מצרים כי העלית בכחך את העם הזה מקרבו | 13 Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, |
14 ואמרו אל יושב הארץ הזאת שמעו כי אתה יהוה בקרב העם הזה אשר עין בעין נראה אתה יהוה ועננך עמד עלהם ובעמד ענן אתה הלך לפניהם יומם ובעמוד אש לילה | 14 et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. |
15 והמתה את העם הזה כאיש אחד ואמרו הגוים אשר שמעו את שמעך לאמר | 15 Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum: |
16 מבלתי יכלת יהוה להביא את העם הזה אל הארץ אשר נשבע להם וישחטם במדבר | 16 "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". |
17 ועתה יגדל נא כח אדני כאשר דברת לאמר | 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens: |
18 יהוה ארך אפים ורב חסד נשא עון ופשע ונקה לא ינקה פקד עון אבות על בנים על שלשים ועל רבעים | 18 "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". |
19 סלח נא לעון העם הזה כגדל חסדך וכאשר נשאתה לעם הזה ממצרים ועד הנה | 19 Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum ”.
|
20 ויאמר יהוה סלחתי כדברך | 20 Dixitque Dominus: “ Dimisi iuxta verbum tuum. |
21 ואולם חי אני וימלא כבוד יהוה את כל הארץ | 21 Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram! |
22 כי כל האנשים הראים את כבדי ואת אתתי אשר עשיתי במצרים ובמדבר וינסו אתי זה עשר פעמים ולא שמעו בקולי | 22 Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae, |
23 אם יראו את הארץ אשר נשבעתי לאבתם וכל מנאצי לא יראוה | 23 non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. |
24 ועבדי כלב עקב היתה רוח אחרת עמו וימלא אחרי והביאתיו אל הארץ אשר בא שמה וזרעו יורשנה | 24 Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam. |
25 והעמלקי והכנעני יושב בעמק מחר פנו וסעו לכם המדבר דרך ים סוף | 25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri ”.
|
26 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר | 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: |
27 עד מתי לעדה הרעה הזאת אשר המה מלינים עלי את תלנות בני ישראל אשר המה מלינים עלי שמעתי | 27 “ Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi. |
28 אמר אלהם חי אני נאם יהוה אם לא כאשר דברתם באזני כן אעשה לכם | 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! |
29 במדבר הזה יפלו פגריכם וכל פקדיכם לכל מספרכם מבן עשרים שנה ומעלה אשר הלינתם עלי | 29 In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, |
30 אם אתם תבאו אל הארץ אשר נשאתי את ידי לשכן אתכם בה כי אם כלב בן יפנה ויהושע בן נון | 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. |
31 וטפכם אשר אמרתם לבז יהיה והביאתי אתם וידעו את הארץ אשר מאסתם בה | 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit. |
32 ופגריכם אתם יפלו במדבר הזה | 32 Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac; |
33 ובניכם יהיו רעים במדבר ארבעים שנה ונשאו את זנותיכם עד תם פגריכם במדבר | 33 filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. |
34 במספר הימים אשר תרתם את הארץ ארבעים יום יום לשנה יום לשנה תשאו את עונתיכם ארבעים שנה וידעתם את תנואתי | 34 Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. |
35 אני יהוה דברתי אם לא זאת אעשה לכל העדה הרעה הזאת הנועדים עלי במדבר הזה יתמו ושם ימתו | 35 Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ”.
|
36 והאנשים אשר שלח משה לתור את הארץ וישבו וילונו עליו את כל העדה להוציא דבה על הארץ | 36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, |
37 וימתו האנשים מוצאי דבת הארץ רעה במגפה לפני יהוה | 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. |
38 ויהושע בן נון וכלב בן יפנה חיו מן האנשים ההם ההלכים לתור את הארץ | 38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram.
|
39 וידבר משה את הדברים האלה אל כל בני ישראל ויתאבלו העם מאד | 39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. |
40 וישכמו בבקר ויעלו אל ראש ההר לאמר הננו ועלינו אל המקום אשר אמר יהוה כי חטאנו | 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “ Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus ”. |
41 ויאמר משה למה זה אתם עברים את פי יהוה והוא לא תצלח | 41 Quibus Moyses: “ Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? |
42 אל תעלו כי אין יהוה בקרבכם ולא תנגפו לפני איביכם | 42 Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris! |
43 כי העמלקי והכנעני שם לפניכם ונפלתם בחרב כי על כן שבתם מאחרי יהוה ולא יהיה יהוה עמכם | 43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum ”. |
44 ויעפלו לעלות אל ראש ההר וארון ברית יהוה ומשה לא משו מקרב המחנה | 44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. |
45 וירד העמלקי והכנעני הישב בהר ההוא ויכום ויכתום עד החרמה | 45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.
|