Jonah (יונה) - Giona 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem. | |
2 Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. | |
3 Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ. | |
4 Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. | |
5 Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël : | |
6 venundati estis gentibus non in perditionem : sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. | |
7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. | |
8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. | |
9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum. | |
10 Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus. | |
11 Nutrivi enim illos cum jucunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu. | |
12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. | |
13 Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. | |
14 Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. | |
15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, | |
16 qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. | |
17 Ego autem, quid possum adjuvare vos ? | |
18 qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. | |
19 Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola. | |
20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. | |
21 Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. | |
22 Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. | |
23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. | |
24 Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. | |
25 Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. | |
26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. | |
27 Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. | |
28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum : | |
29 qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. | |
30 Animæquior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit. | |
31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. | |
32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos. | |
33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione, | |
34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. | |
35 Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. | |
36 Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. | |
37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos : veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. |