Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Amos (עמוס) - Amos 30


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 הדבר אשר היה אל ירמיהו מאת יהוה לאמר1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2 כה אמר יהוה אלהי ישראל לאמר כתב לך את כל הדברים אשר דברתי אליך אל ספר2 “ Haec dicitDominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te,in libro;
3 כי הנה ימים באים נאם יהוה ושבתי את שבות עמי ישראל ויהודה אמר יהוה והשבתים אל הארץ אשר נתתי לאבותם וירשוה3 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populimei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribuseorum, et possidebunt eam ”.
4 ואלה הדברים אשר דבר יהוה אל ישראל ואל יהודה4 Et haec verba, quae locutus est Dominus adIsrael et ad Iudam:
5 כי כה אמר יהוה קול חרדה שמענו פחד ואין שלום5 “ Quoniam haec dicit Dominus:
Vocem terroris audivimus,
formido et non est pax.
6 שאלו נא וראו אם ילד זכר מדוע ראיתי כל גבר ידיו על חלציו כיולדה ונהפכו כל פנים לירקון6 Interrogate et videte, si generat masculus;
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum quasi parturientis,
et conversae sunt universae facies in auruginem?
7 הוי כי גדול היום ההוא מאין כמהו ועת צרה היא ליעקב וממנה יושע7 Vae, quia magna dies illa,
nec est similis eius,
tempusque tribulationis est Iacob,
et ex ipso salvabitur.
8 והיה ביום ההוא נאם יהוה צבאות אשבר עלו מעל צוארך ומוסרותיך אנתק ולא יעבדו בו עוד זרים8 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuoet vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni,
9 ועבדו את יהוה אלהיהם ואת דוד מלכם אשר אקים להם9 sed servientDomino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.
10 ואתה אל תירא עבדי יעקב נאם יהוה ואל תחת ישראל כי הנני מושיעך מרחוק ואת זרעך מארץ שבים ושב יעקב ושקט ושאנן ואין מחריד10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob,
ait Dominus,
neque paveas, Israel,
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua
et semen tuum de terra captivitatis eorum;
et revertetur Iacob et quiescet
et securus erit, et non erit quem formidet;
11 כי אתך אני נאם יהוה להושיעך כי אעשה כלה בכל הגוים אשר הפצותיך שם אך אתך לא אעשה כלה ויסרתיך למשפט ונקה לא אנקך11 quoniam tecum ego sum,
ait Dominus,
ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus,
in quibus dispersi te;
te autem non faciam in consummationem,
sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi.
12 כי כה אמר יהוה אנוש לשברך נחלה מכתך12 Quia haec dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua,
pessima plaga tua;
13 אין דן דינך למזור רפאות תעלה אין לך13 non est qui iudicet iudicium tuum;
sunt ulceri medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur.
14 כל מאהביך שכחוך אותך לא ידרשו כי מכת אויב הכיתיך מוסר אכזרי על רב עונך עצמו חטאתיך14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,
te non quaerunt;
plaga enim inimici percussi te
castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuae
dura facta sunt peccata tua.
15 מה תזעק על שברך אנוש מכאבך על רב עונך עצמו חטאתיך עשיתי אלה לך15 Quid clamas super contritione tua?
Insanabilis est dolor tuus.
Propter multitudinem iniquitatis tuae
et propter dura peccata tua feci haec tibi.
16 לכן כל אכליך יאכלו וכל צריך כלם בשבי ילכו והיו שאסיך למשסה וכל בזזיך אתן לבז16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur,
et, qui te vastant, vastabuntur,
cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
17 כי אעלה ארכה לך וממכותיך ארפאך נאם יהוה כי נדחה קראו לך ציון היא דרש אין לה17 Obducam enim cicatricem tibi
et a vulneribus tuis sanabo te,
dicit Dominus,
quia Eiectam vocaverunt te,
Sion haec, quae non habebat requirentem.
18 כה אמר יהוה הנני שב שבות אהלי יעקוב ומשכנתיו ארחם ונבנתה עיר על תלה וארמון על משפטו ישב18 Haec dicit Dominus:
Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob
et tectis eius miserebor,
et aedificabitur civitas in ruinis suis,
et arx in loco suo fundabitur;
19 ויצא מהם תודה וקול משחקים והרבתים ולא ימעטו והכבדתים ולא יצערו19 et egredietur de eis laus voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non imminuentur,
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20 והיו בניו כקדם ועדתו לפני תכון ופקדתי על כל לחציו20 Et erunt filii eius sicut a principio,
et coetus eius coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum.
21 והיה אדירו ממנו ומשלו מקרבו יצא והקרבתיו ונגש אלי כי מי הוא זה ערב את לבו לגשת אלי נאם יהוה21 Et erit dux eius ex eo,
et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum,
ut appropinquet mihi?,
ait Dominus.
22 והייתם לי לעם ואנכי אהיה לכם לאלהים22 Et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
23 הנה סערת יהוה חמה יצאה סער מתגורר על ראש רשעים יחול23 Ecce turbo Domini, furor egrediens,
procella ruens;
in capite impiorum conquiescet.
24 לא ישוב חרון אף יהוה עד עשתו ועד הקימו מזמות לבו באחרית הימים תתבוננו בה24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus,
donec faciat et compleat
cogitationes cordis sui;
in novissimo dierum intellegetis ea.