Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Vaikrà (ויקרא) - Levitico 9


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויהי ביום השמיני קרא משה לאהרן ולבניו ולזקני ישראל1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :
2 ויאמר אל אהרן קח לך עגל בן בקר לחטאת ואיל לעלה תמימם והקרב לפני יהוה2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
3 ואל בני ישראל תדבר לאמר קחו שעיר עזים לחטאת ועגל וכבש בני שנה תמימם לעלה3 Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
4 ושור ואיל לשלמים לזבח לפני יהוה ומנחה בלולה בשמן כי היום יהוה נראה אליכם4 bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.
5 ויקחו את אשר צוה משה אל פני אהל מועד ויקרבו כל העדה ויעמדו לפני יהוה5 Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,
6 ויאמר משה זה הדבר אשר צוה יהוה תעשו וירא אליכם כבוד יהוה6 ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.
7 ויאמר משה אל אהרן קרב אל המזבח ועשה את חטאתך ואת עלתך וכפר בעדך ובעד העם ועשה את קרבן העם וכפר בעדם כאשר צוה יהוה7 Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
8 ויקרב אהרן אל המזבח וישחט את עגל החטאת אשר לו8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :
9 ויקרבו בני אהרן את הדם אליו ויטבל אצבעו בדם ויתן על קרנות המזבח ואת הדם יצק אל יסוד המזבח9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
10 ואת החלב ואת הכלית ואת היתרת מן הכבד מן החטאת הקטיר המזבחה כאשר צוה יהוה את משה10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :
11 ואת הבשר ואת העור שרף באש מחוץ למחנה11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
12 וישחט את העלה וימצאו בני אהרן אליו את הדם ויזרקהו על המזבח סביב12 Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
13 ואת העלה המציאו אליו לנתחיה ואת הראש ויקטר על המזבח13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,
14 וירחץ את הקרב ואת הכרעים ויקטר על העלה המזבחה14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
15 ויקרב את קרבן העם ויקח את שעיר החטאת אשר לעם וישחטהו ויחטאהו כראשון15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,
16 ויקרב את העלה ויעשה כמשפט16 fecit holocaustum,
17 ויקרב את המנחה וימלא כפו ממנה ויקטר על המזבח מלבד עלת הבקר17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.
18 וישחט את השור ואת האיל זבח השלמים אשר לעם וימצאו בני אהרן את הדם אליו ויזרקהו על המזבח סביב18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
19 ואת החלבים מן השור ומן האיל האליה והמכסה והכלית ויתרת הכבד19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
20 וישימו את החלבים על החזות ויקטר החלבים המזבחה20 posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,
21 ואת החזות ואת שוק הימין הניף אהרן תנופה לפני יהוה כאשר צוה משה21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
22 וישא אהרן את ידו אל העם ויברכם וירד מעשת החטאת והעלה והשלמים22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
23 ויבא משה ואהרן אל אהל מועד ויצאו ויברכו את העם וירא כבוד יהוה אל כל העם23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :
24 ותצא אש מלפני יהוה ותאכל על המזבח את העלה ואת החלבים וירא כל העם וירנו ויפלו על פניהם24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.