Hošeah(הושע) - Osea 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. | |
2 Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis. | |
3 Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. | |
4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe : | |
5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. | |
6 Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce. | |
7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis. | |
8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. | |
9 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. | |
10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. | |
11 Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. | |
12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ? | |
13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. | |
14 Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis ! | |
15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo ! | |
16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas ! | |
17 Et quid facient cum inspicere c?perit Dominus ? | |
18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius. | |
19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. | |
20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. | |
21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, | |
22 dicentes : Si p?nitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. | |
23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. |