Hošeah(הושע) - Osea 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. | |
2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. | |
3 Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. | |
4 In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. | |
5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. | |
6 Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. | |
7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. | |
8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. | |
9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ? | |
10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. | |
11 Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum. | |
12 Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur. | |
13 Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. | |
14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo : | |
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. | |
16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. | |
17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. | |
18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. | |
19 Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. | |
20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. | |
21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. | |
22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. | |
23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. | |
24 In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius. | |
25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. | |
26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. | |
27 Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum. | |
28 Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. | |
29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. | |
30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. | |
31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. | |
32 Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ? | |
33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. | |
34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. |