Daniyyel (דניאל ) - Daniele 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est : et in ventre matris figuratus sum caro ; | |
2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine : ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. | |
3 Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. | |
4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis : | |
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. | |
6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. | |
7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ : | |
8 et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. | |
9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. | |
10 Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. | |
11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; | |
12 et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. | |
13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. | |
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. | |
15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur : quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator. | |
16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. | |
17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, | |
18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, | |
19 anni cursus, et stellarum dispositiones, | |
20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. | |
21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia. | |
22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, | |
23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. | |
24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam. | |
25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit : | |
26 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. | |
27 Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat : et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit. | |
28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. | |
29 Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. | |
30 Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia. |