Daniyyel (דניאל ) - Daniele 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus. | |
2 Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine. | |
3 Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti, | |
4 quoniam odibilia faciebant, opera medicaminum et sacrificia impia; | |
5 et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum C humanarum carnium epulationem et sanguinis - participes mysteriorum e medio comissationis | |
6 et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum, | |
7 ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carissima est terra. | |
8 Sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. | |
9 Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare; | |
10 sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: | |
11 semen enim erat maledictum ab initio. Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum; | |
12 quis enim dicet tibi: “ Quid fecisti? ”. Aut quis stabit contra iudiciumtuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum? | |
13 Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti. | |
14 Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti. | |
15 Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute. | |
16 Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit. | |
17 Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis. | |
18 Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse. | |
19 Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. | |
20 Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia, | |
21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum! | |
22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam. | |
23 Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti tormenta. | |
24 Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: | |
25 propter hoc, tamquam pueris insensatis, iudicium in derisum dedisti. | |
26 Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur; | |
27 in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. |