Daniyyel (דניאל ) - Daniele 11
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. | |
2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. | |
3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. | |
4 Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. | |
5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt : | |
6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est. | |
7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. | |
8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, | |
9 ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. | |
10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. | |
11 Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. | |
12 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur. | |
13 Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum. | |
14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. | |
15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. | |
16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; | |
17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. | |
18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, | |
19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ; | |
20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. | |
21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. | |
22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ? | |
23 Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram. | |
24 Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. | |
25 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. | |
26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ? | |
27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. |