Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 35


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויקהל משה את כל עדת בני ישראל ויאמר אלהם אלה הדברים אשר צוה יהוה לעשת אתם1 Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “ Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:
2 ששת ימים תעשה מלאכה וביום השביעי יהיה לכם קדש שבת שבתון ליהוה כל העשה בו מלאכה יומת2 sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.
3 לא תבערו אש בכל משבתיכם ביום השבת3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ”.
4 ויאמר משה אל כל עדת בני ישראל לאמר זה הדבר אשר צוה יהוה לאמר4 Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:
5 קחו מאתכם תרומה ליהוה כל נדיב לבו יביאה את תרומת יהוה זהב וכסף ונחשת5 "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,
6 ותכלת וארגמן ותולעת שני ושש ועזים6 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
7 וערת אילם מאדמים וערת תחשים ועצי שטים7 et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae
8 ושמן למאור ובשמים לשמן המשחה ולקטרת הסמים8 et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
9 ואבני שהם ואבני מלאים לאפוד ולחשן9 lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
10 וכל חכם לב בכם יבאו ויעשו את כל אשר צוה יהוה10 Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,
11 את המשכן את אהלו ואת מכסהו את קרסיו ואת קרשיו את בריחו את עמדיו ואת אדניו11 habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;
12 את הארן ואת בדיו את הכפרת ואת פרכת המסך12 arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;
13 את השלחן ואת בדיו ואת כל כליו ואת לחם הפנים13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;
14 ואת מנרת המאור ואת כליה ואת נרתיה ואת שמן המאור14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;
15 ואת מזבח הקטרת ואת בדיו ואת שמן המשחה ואת קטרת הסמים ואת מסך הפתח לפתח המשכן15 altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;
16 את מזבח העלה ואת מכבר הנחשת אשר לו את בדיו ואת כל כליו את הכיר ואת כנו16 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;
17 את קלעי החצר את עמדיו ואת אדניה ואת מסך שער החצר17 cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;
18 את יתדת המשכן ואת יתדת החצר ואת מיתריהם18 paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;
19 את בגדי השרד לשרת בקדש את בגדי הקדש לאהרן הכהן ואת בגדי בניו לכהן19 vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”.
20 ויצאו כל עדת בני ישראל מלפני משה20 Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,
21 ויבאו כל איש אשר נשאו לבו וכל אשר נדבה רוחו אתו הביאו את תרומת יהוה למלאכת אהל מועד ולכל עבדתו ולבגדי הקדש21 et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.
22 ויבאו האנשים על הנשים כל נדיב לב הביאו חח ונזם וטבעת וכומז כל כלי זהב וכל איש אשר הניף תנופת זהב ליהוה22 Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
23 וכל איש אשר נמצא אתו תכלת וארגמן ותולעת שני ושש ועזים וערת אילם מאדמים וערת תחשים הביאו23 Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,
24 כל מרים תרומת כסף ונחשת הביאו את תרומת יהוה וכל אשר נמצא אתו עצי שטים לכל מלאכת העבדה הביאו24 argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus.
25 וכל אשה חכמת לב בידיה טוו ויביאו מטוה את התכלת ואת הארגמן את תולעת השני ואת השש25 Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum
26 וכל הנשים אשר נשא לבן אתנה בחכמה טוו את העזים26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27 והנשאם הביאו את אבני השהם ואת אבני המלאים לאפוד ולחשן27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale
28 ואת הבשם ואת השמן למאור ולשמן המשחה ולקטרת הסמים28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29 כל איש ואשה אשר נדב לבם אתם להביא לכל המלאכה אשר צוה יהוה לעשות ביד משה הביאו בני ישראל נדבה ליהוה29 Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
30 ויאמר משה אל בני ישראל ראו קרא יהוה בשם בצלאל בן אורי בן חור למטה יהודה30 Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;
31 וימלא אתו רוח אלהים בחכמה בתבונה ובדעת ובכל מלאכה31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,
32 ולחשב מחשבת לעשת בזהב ובכסף ובנחשת32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,
33 ובחרשת אבן למלאת ובחרשת עץ לעשות בכל מלאכת מחשבת33 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
34 ולהורת נתן בלבו הוא ואהליאב בן אחיסמך למטה דן34 Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.
35 מלא אתם חכמת לב לעשות כל מלאכת חרש וחשב ורקם בתכלת ובארגמן בתולעת השני ובשש וארג עשי כל מלאכה וחשבי מחשבת35 Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ”.