Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 28


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ואתה הקרב אליך את אהרן אחיך ואת בניו אתו מתוך בני ישראל לכהנו לי אהרן נדב ואביהוא אלעזר ואיתמר בני אהרן1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
2 ועשית בגדי קדש לאהרן אחיך לכבוד ולתפארת2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;
3 ואתה תדבר אל כל חכמי לב אשר מלאתיו רוח חכמה ועשו את בגדי אהרן לקדשו לכהנו לי3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
4 ואלה הבגדים אשר יעשו חשן ואפוד ומעיל וכתנת תשבץ מצנפת ואבנט ועשו בגדי קדש לאהרן אחיך ולבניו לכהנו לי4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
5 והם יקחו את הזהב ואת התכלת ואת הארגמן ואת תולעת השני ואת השש5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
6 ועשו את האפד זהב תכלת וארגמן תולעת שני ושש משזר מעשה חשב6 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.
7 שתי כתפת חברת יהיה לו אל שני קצותיו וחבר7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis.
8 וחשב אפדתו אשר עליו כמעשהו ממנו יהיה זהב תכלת וארגמן ותולעת שני ושש משזר8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
9 ולקחת את שתי אבני שהם ופתחת עליהם שמות בני ישראל9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
10 ששה משמתם על האבן האחת ואת שמות הששה הנותרים על האבן השנית כתולדתם10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
11 מעשה חרש אבן פתוחי חתם תפתח את שתי האבנים על שמת בני ישראל מסבת משבצות זהב תעשה אתם11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;
12 ושמת את שתי האבנים על כתפת האפד אבני זכרן לבני ישראל ונשא אהרן את שמותם לפני יהוה על שתי כתפיו לזכרן12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.
13 ועשית משבצת זהב13 Facies ergo margines textas ex auro
14 ושתי שרשרת זהב טהור מגבלת תעשה אתם מעשה עבת ונתתה את שרשרת העבתת על המשבצת14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
15 ועשית חשן משפט מעשה חשב כמעשה אפד תעשנו זהב תכלת וארגמן ותולעת שני ושש משזר תעשה אתו15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
16 רבוע יהיה כפול זרת ארכו וזרת רחבו16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
17 ומלאת בו מלאת אבן ארבעה טורים אבן טור אדם פטדה וברקת הטור האחד17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
18 והטור השני נפך ספיר ויהלם18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
19 והטור השלישי לשם שבו ואחלמה19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
20 והטור הרביעי תרשיש ושהם וישפה משבצים זהב יהיו במלואתם20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
21 והאבנים תהיין על שמת בני ישראל שתים עשרה על שמתם פתוחי חותם איש על שמו תהיין לשני עשר שבט21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
22 ועשית על החשן שרשת גבלת מעשה עבת זהב טהור22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo;
23 ועשית על החשן שתי טבעות זהב ונתת את שתי הטבעות על שני קצות החשן23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate;
24 ונתתה את שתי עבתת הזהב על שתי הטבעת אל קצות החשן24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius;
25 ואת שתי קצות שתי העבתת תתן על שתי המשבצות ונתתה על כתפות האפד אל מול פניו25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
26 ועשית שתי טבעות זהב ושמת אתם על שני קצות החשן על שפתו אשר אל עבר האפד ביתה26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod.
27 ועשית שתי טבעות זהב ונתתה אתם על שתי כתפות האפוד מלמטה ממול פניו לעמת מחברתו ממעל לחשב האפוד27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,
28 וירכסו את החשן מטבעתו אל טבעת האפד בפתיל תכלת להיות על חשב האפוד ולא יזח החשן מעל האפוד28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
29 ונשא אהרן את שמות בני ישראל בחשן המשפט על לבו בבאו אל הקדש לזכרן לפני יהוה תמיד29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum.
30 ונתת אל חשן המשפט את האורים ואת התמים והיו על לב אהרן בבאו לפני יהוה ונשא אהרן את משפט בני ישראל על לבו לפני יהוה תמיד30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
31 ועשית את מעיל האפוד כליל תכלת31 Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
32 והיה פי ראשו בתוכו שפה יהיה לפיו סביב מעשה ארג כפי תחרא יהיה לו לא יקרע32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.
33 ועשית על שוליו רמני תכלת וארגמן ותולעת שני על שוליו סביב ופעמני זהב בתוכם סביב33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
34 פעמן זהב ורמון פעמן זהב ורמון על שולי המעיל סביב34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.
35 והיה על אהרן לשרת ונשמע קולו בבאו אל הקדש לפני יהוה ובצאתו ולא ימות35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
36 ועשית ציץ זהב טהור ופתחת עליו פתוחי חתם קדש ליהוה36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
37 ושמת אתו על פתיל תכלת והיה על המצנפת אל מול פני המצנפת יהיה37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram
38 והיה על מצח אהרן ונשא אהרן את עון הקדשים אשר יקדישו בני ישראל לכל מתנת קדשיהם והיה על מצחו תמיד לרצון להם לפני יהוה38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
39 ושבצת הכתנת שש ועשית מצנפת שש ואבנט תעשה מעשה רקם39 Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
40 ולבני אהרן תעשה כתנת ועשית להם אבנטים ומגבעות תעשה להם לכבוד ולתפארת40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
41 והלבשת אתם את אהרן אחיך ואת בניו אתו ומשחת אתם ומלאת את ידם וקדשת אתם וכהנו לי41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
42 ועשה להם מכנסי בד לכסות בשר ערוה ממתנים ועד ירכים יהיו42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora;
43 והיו על אהרן ועל בניו בבאם אל אהל מועד או בגשתם אל המזבח לשרת בקדש ולא ישאו עון ומתו חקת עולם לו ולזרעו אחריו43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.