Esther (אסתר ) - Ester 13
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum : | |
2 quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam. | |
3 Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum : | |
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. | |
5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. | |
6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. | |
7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. | |
8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. | |
9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur. | |
10 Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi. | |
11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. | |
12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. | |
13 Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te. | |
14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt : | |
15 nomen enim magnum invocabunt in te. | |
16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te. | |
17 Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. | |
18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. | |
19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. | |
20 Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. | |
21 Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. | |
22 Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur. | |
23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen. |