| 1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. |
| 2 Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. |
| 3 Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. |
| 4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. |
| 5 Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. |
| 6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus. |
| 7 Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. |
| 8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. |
| 9 Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. |
| 10 Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo. |
| 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. |
| 12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.
|
| 13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. |
| 14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. |
| 15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit. |
| 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. |
| 17 Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum. |
| 18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. |
| 19 Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. |
| 20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. |
| 21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt. |