Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 2 Cronache 29


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 יחזקיהו מלך בן עשרים וחמש שנה ועשרים ותשע שנה מלך בירושלם ושם אמו אביה בת זכריהו1 Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abia filia Zachariæ.
2 ויעש הישר בעיני יהוה ככל אשר עשה דויד אביו2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
3 הוא בשנה הראשונה למלכו בחדש הראשון פתח את דלתות בית יהוה ויחזקם3 Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.
4 ויבא את הכהנים ואת הלוים ויאספם לרחוב המזרח4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.
5 ויאמר להם שמעוני הלוים עתה התקדשו וקדשו את בית יהוה אלהי אבתיכם והוציאו את הנדה מן הקדש5 Dixitque ad eos : Audite me, Levitæ, et sanctificamini : mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
6 כי מעלו אבתינו ועשו הרע בעיני יהוה אלהינו ויעזבהו ויסבו פניהם ממשכן יהוה ויתנו ערף6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum : averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.
7 גם סגרו דלתות האולם ויכבו את הנרות וקטרת לא הקטירו ועלה לא העלו בקדש לאלהי ישראל7 Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.
8 ויהי קצף יהוה על יהודה וירושלם ויתנם לזועה לשמה ולשרקה כאשר אתם ראים בעיניכם8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
9 והנה נפלו אבותינו בחרב ובנינו ובנותינו ונשינו בשבי על זאת9 En corruerunt patres nostri gladiis : filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.
10 עתה עם לבבי לכרות ברית ליהוה אלהי ישראל וישב ממנו חרון אפו10 Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
11 בני עתה אל תשלו כי בכם בחר יהוה לעמד לפניו לשרתו ולהיות לו משרתים ומקטרים11 Filii mei, nolite negligere : vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
12 ויקמו הלוים מחת בן עמשי ויואל בן עזריהו מן בני הקהתי ומן בני מררי קיש בן עבדי ועזריהו בן יהללאל ומן הגרשני יואח בן זמה ועדן בן יואח12 Surrexerunt ergo Levitæ : Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath : porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.
13 ומן בני אליצפן שמרי ויעואל ומן בני אסף זכריהו ומתניהו13 At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias :
14 ומן בני הימן יחואל ושמעי ומן בני ידותון שמעיה ועזיאל14 necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei : sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.
15 ויאספו את אחיהם ויתקדשו ויבאו כמצות המלך בדברי יהוה לטהר בית יהוה15 Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16 ויבאו הכהנים לפנימה בית יהוה לטהר ויוציאו את כל הטמאה אשר מצאו בהיכל יהוה לחצר בית יהוה ויקבלו הלוים להוציא לנחל קדרון חוצה16 Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini : quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
17 ויחלו באחד לחדש הראשון לקדש וביום שמונה לחדש באו לאולם יהוה ויקדשו את בית יהוה לימים שמונה וביום ששה עשר לחדש הראשון כלו17 Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt.
18 ויבואו פנימה אל חזקיהו המלך ויאמרו טהרנו את כל בית יהוה את מזבח העולה ואת כל כליו ואת שלחן המערכת ואת כל כליו18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
19 ואת כל הכלים אשר הזניח המלך אחז במלכותו במעלו הכנו והקדשנו והנם לפני מזבח יהוה19 cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
20 וישכם יחזקיהו המלך ויאסף את שרי העיר ויעל בית יהוה20 Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini :
21 ויביאו פרים שבעה ואילים שבעה וכבשים שבעה וצפירי עזים שבעה לחטאת על הממלכה ועל המקדש ועל יהודה ויאמר לבני אהרן הכהנים להעלות על מזבח יהוה21 obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
22 וישחטו הבקר ויקבלו הכהנים את הדם ויזרקו המזבחה וישחטו האלים ויזרקו הדם המזבחה וישחטו הכבשים ויזרקו הדם המזבחה22 Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.
23 ויגישו את שעירי החטאת לפני המלך והקהל ויסמכו ידיהם עליהם23 Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos :
24 וישחטום הכהנים ויחטאו את דמם המזבחה לכפר על כל ישראל כי לכל ישראל אמר המלך העולה והחטאת24 et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis : pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
25 ויעמד את הלוים בית יהוה במצלתים בנבלים ובכנרות במצות דויד וגד חזה המלך ונתן הנביא כי ביד יהוה המצוה ביד נביאיו25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ : siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.
26 ויעמדו הלוים בכלי דויד והכהנים בחצצרות26 Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.
27 ויאמר חזקיהו להעלות העלה להמזבח ובעת החל העולה החל שיר יהוה והחצצרות ועל ידי כלי דויד מלך ישראל27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare : cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.
28 וכל הקהל משתחוים והשיר משורר והחצצרות מחצצרים הכל עד לכלות העלה28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
29 וככלות להעלות כרעו המלך וכל הנמצאים אתו וישתחוו29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.
30 ויאמר יחזקיהו המלך והשרים ללוים להלל ליהוה בדברי דויד ואסף החזה ויהללו עד לשמחה ויקדו וישתחוו30 Præcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis : qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.
31 ויען יחזקיהו ויאמר עתה מלאתם ידכם ליהוה גשו והביאו זבחים ותודות לבית יהוה ויביאו הקהל זבחים ותודות וכל נדיב לב עלות31 Ezechias autem etiam hæc addidit : Implestis manus vestras Domino : accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.
32 ויהי מספר העלה אשר הביאו הקהל בקר שבעים אילים מאה כבשים מאתים לעלה ליהוה כל אלה32 Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit : tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
33 והקדשים בקר שש מאות וצאן שלשת אלפים33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
34 רק הכהנים היו למעט ולא יכלו להפשיט את כל העלות ויחזקום אחיהם הלוים עד כלות המלאכה ועד יתקדשו הכהנים כי הלוים ישרי לבב להתקדש מהכהנים34 Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent : unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites : Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
35 וגם עלה לרב בחלבי השלמים ובנסכים לעלה ותכון עבודת בית יהוה35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum : et completus est cultus domus Domini.
36 וישמח יחזקיהו וכל העם על ההכין האלהים לעם כי בפתאם היה הדבר36 Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum : de repente quippe hoc fieri placuerat.