Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 1 Cronache 28


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויקהל דויד את כל שרי ישראל שרי השבטים ושרי המחלקות המשרתים את המלך ושרי האלפים ושרי המאות ושרי כל רכוש ומקנה למלך ולבניו עם הסריסים והגבורים ולכל גבור חיל אל ירושלם1 Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi : tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.
2 ויקם דויד המלך על רגליו ויאמר שמעוני אחי ועמי אני עם לבבי לבנות בית מנוחה לארון ברית יהוה ולהדם רגלי אלהינו והכינותי לבנות2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait : Audite me, fratres mei et populus meus : cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri : et ad ædificandum, omnia præparavi.
3 והאלהים אמר לי לא תבנה בית לשמי כי איש מלחמות אתה ודמים שפכת3 Deus autem dixit mihi : Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
4 ויבחר יהוה אלהי ישראל בי מכל בית אבי להיות למלך על ישראל לעולם כי ביהודה בחר לנגיד ובבית יהודה בית אבי ובבני אבי בי רצה להמליך על כל ישראל4 Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum : de Juda enim elegit principes : porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël.
5 ומכל בני כי רבים בנים נתן לי יהוה ויבחר בשלמה בני לשבת על כסא מלכות יהוה על ישראל5 Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,
6 ויאמר לי שלמה בנך הוא יבנה ביתי וחצרותי כי בחרתי בו לי לבן ואני אהיה לו לאב6 dixitque mihi : Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea : ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
7 והכינותי את מלכותו עד לעולם אם יחזק לעשות מצותי ומשפטי כיום הזה7 Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea et judicia, sicut et hodie.
8 ועתה לעיני כל ישראל קהל יהוה ובאזני אלהינו שמרו ודרשו כל מצות יהוה אלהיכם למען תירשו את הארץ הטובה והנחלתם לבניכם אחריכם עד עולם8 Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri : ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
9 ואתה שלמה בני דע את אלהי אביך ועבדהו בלב שלם ובנפש חפצה כי כל לבבות דורש יהוה וכל יצר מחשבות מבין אם תדרשנו ימצא לך ואם תעזבנו יזניחך לעד9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario : omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies : si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
10 ראה עתה כי יהוה בחר בך לבנות בית למקדש חזק ועשה10 Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.
11 ויתן דויד לשלמה בנו את תבנית האולם ואת בתיו וגנזכיו ועליתיו וחדריו הפנימים ובית הכפרת11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
12 ותבנית כל אשר היה ברוח עמו לחצרות בית יהוה ולכל הלשכות סביב לאצרות בית האלהים ולאצרות הקדשים12 necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
13 ולמחלקות הכהנים והלוים ולכל מלאכת עבודת בית יהוה ולכל כלי עבודת בית יהוה13 divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
14 לזהב במשקל לזהב לכל כלי עבודה ועבודה לכל כלי הכסף במשקל לכל כלי עבודה ועבודה14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
15 ומשקל למנרות הזהב ונרתיהם זהב במשקל מנורה ומנורה ונרתיה ולמנרות הכסף במשקל למנורה ונרתיה כעבודת מנורה ומנורה15 Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit.
16 ואת הזהב משקל לשלחנות המערכת לשלחן ושלחן וכסף לשלחנות הכסף16 Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum : similiter et argentum in alias mensas argenteas.
17 והמזלגות והמזרקות והקשות זהב טהור ולכפורי הזהב במשקל לכפור וכפור ולכפורי הכסף במשקל לכפור וכפור17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
18 ולמזבח הקטרת זהב מזקק במשקל ולתבנית המרכבה הכרבים זהב לפרשים וסככים על ארון ברית יהוה18 Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit : ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini.
19 הכל בכתב מיד יהוה עלי השכיל כל מלאכות התבנית19 Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
20 ויאמר דויד לשלמה בנו חזק ואמץ ועשה אל תירא ואל תחת כי יהוה אלהים אלהי עמך לא ירפך ולא יעזבך עד לכלות כל מלאכת עבודת בית יהוה20 Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac : ne timeas, et ne paveas : Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
21 והנה מחלקות הכהנים והלוים לכל עבודת בית האלהים ועמך בכל מלאכה לכל נדיב בחכמה לכל עבודה והשרים וכל העם לכל דבריך21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum : in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.