Scrutatio

Domenica, 12 maggio 2024 - Santi Nereo e Achilleo ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 1 Cronache 14


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וישלח חירם מלך צר מלאכים אל דויד ועצי ארזים וחרשי קיר וחרשי עצים לבנות לו בית1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.
2 וידע דויד כי הכינו יהוה למלך על ישראל כי נשאת למעלה מלכותו בעבור עמו ישראל2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
3 ויקח דויד עוד נשים בירושלם ויולד דויד עוד בנים ובנות3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;
4 ואלה שמות הילודים אשר היו לו בירושלם שמוע ושובב נתן ושלמה4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,
5 ויבחר ואלישוע ואלפלט5 Iebahar et Elisua et Eliphalet,
6 ונגה ונפג ויפיע6 Noga quoque et Napheg et Iaphia,
7 ואלישמע ובעלידע ואליפלט7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
8 וישמעו פלשתים כי נמשח דויד למלך על כל ישראל ויעלו כל פלשתים לבקש את דויד וישמע דויד ויצא לפניהם8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9 ופלשתים באו ויפשטו בעמק רפאים9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
10 וישאל דויד באלהים לאמר האעלה על פלשתיים ונתתם בידי ויאמר לו יהוה עלה ונתתים בידך10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”.
11 ויעלו בבעל פרצים ויכם שם דויד ויאמר דויד פרץ האלהים את אויבי בידי כפרץ מים על כן קראו שם המקום ההוא בעל פרצים11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).
12 ויעזבו שם את אלהיהם ויאמר דויד וישרפו באש12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
13 ויסיפו עוד פלשתים ויפשטו בעמק13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;
14 וישאל עוד דויד באלהים ויאמר לו האלהים לא תעלה אחריהם הסב מעליהם ובאת להם ממול הבכאים14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;
15 ויהי כשמעך את קול הצעדה בראשי הבכאים אז תצא במלחמה כי יצא האלהים לפניך להכות את מחנה פלשתים15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”.
16 ויעש דויד כאשר צוהו האלהים ויכו את מחנה פלשתים מגבעון ועד גזרה16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.
17 ויצא שם דויד בכל הארצות ויהוה נתן את פחדו על כל הגוים17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.