Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 2 Samuele 7


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויהי כי ישב המלך בביתו ויהוה הניח לו מסביב מכל איביו1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
2 ויאמר המלך אל נתן הנביא ראה נא אנכי יושב בבית ארזים וארון האלהים ישב בתוך היריעה2 dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ?
3 ויאמר נתן אל המלך כל אשר בלבבך לך עשה כי יהוה עמך3 Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est in corde tuo, vade, fac : quia Dominus tecum est.
4 ויהי בלילה ההוא ויהי דבר יהוה אל נתן לאמר4 Factum est autem in illa nocte : et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens :
5 לך ואמרת אל עבדי אל דוד כה אמר יהוה האתה תבנה לי בית לשבתי5 Vade, et loquere ad servum meum David : Hæc dicit Dominus : Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum ?
6 כי לא ישבתי בבית למיום העלתי את בני ישראל ממצרים ועד היום הזה ואהיה מתהלך באהל ובמשכן6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc : sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
7 בכל אשר התהלכתי בכל בני ישראל הדבר דברתי את אחד שבטי ישראל אשר צויתי לרעות את עמי את ישראל לאמר למה לא בניתם לי בית ארזים7 Per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui præcepi ut pasceret populum meum Israël, dicens : Quare non ædificastis mihi domum cedrinam ?
8 ועתה כה תאמר לעבדי לדוד כה אמר יהוה צבאות אני לקחתיך מן הנוה מאחר הצאן להיות נגיד על עמי על ישראל8 Et nunc hæc dices servo meo David : Hæc dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël :
9 ואהיה עמך בכל אשר הלכת ואכרתה את כל איביך מפניך ועשתי לך שם גדול כשם הגדלים אשר בארץ9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua : fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
10 ושמתי מקום לעמי לישראל ונטעתיו ושכן תחתיו ולא ירגז עוד ולא יסיפו בני עולה לענותו כאשר בראשונה10 Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
11 ולמן היום אשר צויתי שפטים על עמי ישראל והניחתי לך מכל איביך והגיד לך יהוה כי בית יעשה לך יהוה11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.
12 כי ימלאו ימיך ושכבת את אבתיך והקימתי את זרעך אחריך אשר יצא ממעיך והכינתי את ממלכתו12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
13 הוא יבנה בית לשמי וכננתי את כסא ממלכתו עד עולם13 Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
14 אני אהיה לו לאב והוא יהיה לי לבן אשר בהעותו והכחתיו בשבט אנשים ובנגעי בני אדם14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
15 וחסדי לא יסור ממנו כאשר הסרתי מעם שאול אשר הסרתי מלפניך15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
16 ונאמן ביתך וממלכתך עד עולם לפניך כסאך יהיה נכון עד עולם16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.
17 ככל הדברים האלה וככל החזיון הזה כן דבר נתן אל דוד17 Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
18 ויבא המלך דוד וישב לפני יהוה ויאמר מי אנכי אדני יהוה ומי ביתי כי הביאתני עד הלם18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque ?
19 ותקטן עוד זאת בעיניך אדני יהוה ותדבר גם אל בית עבדך למרחוק וזאת תורת האדם אדני יהוה19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum : ista est enim lex Adam, Domine Deus.
20 ומה יוסיף דוד עוד לדבר אליך ואתה ידעת את עבדך אדני יהוה20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te ? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
21 בעבור דברך וכלבך עשית את כל הגדולה הזאת להודיע את עבדך21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo.
22 על כן גדלת אדני יהוה כי אין כמוך ואין אלהים זולתך בכל אשר שמענו באזנינו22 Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris.
23 ומי כעמך כישראל גוי אחד בארץ אשר הלכו אלהים לפדות לו לעם ולשום לו שם ולעשות לכם הגדולה ונראות לארצך מפני עמך אשר פדית לך ממצרים גוים ואלהיו23 Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus.
24 ותכונן לך את עמך ישראל לך לעם עד עולם ואתה יהוה היית להם לאלהים24 Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum : et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.
25 ועתה יהוה אלהים הדבר אשר דברת על עבדך ועל ביתו הקם עד עולם ועשה כאשר דברת25 Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum : et fac sicut locutus es,
26 ויגדל שמך עד עולם לאמר יהוה צבאות אלהים על ישראל ובית עבדך דוד יהיה נכון לפניך26 ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,
27 כי אתה יהוה צבאות אלהי ישראל גליתה את אזן עבדך לאמר בית אבנה לך על כן מצא עבדך את לבו להתפלל אליך את התפלה הזאת27 quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum ædificabo tibi : propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.
28 ועתה אדני יהוה אתה הוא האלהים ודבריך יהיו אמת ותדבר אל עבדך את הטובה הזאת28 Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad servum tuum bona hæc.
29 ועתה הואל וברך את בית עבדך להיות לעולם לפניך כי אתה אדני יהוה דברת ומברכתך יברך בית עבדך לעולם29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.