Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 2 Samuele 17


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויאמר אחיתפל אל אבשלם אבחרה נא שנים עשר אלף איש ואקומה וארדפה אחרי דוד הלילה1 Dixitque Achitophel ad Ab salom: “ Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte
2 ואבוא עליו והוא יגע ורפה ידים והחרדתי אתו ונס כל העם אשר אתו והכיתי את המלך לבדו2 et irruens super eum, quippe qui lassus est et solutis manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum
3 ואשיבה כל העם אליך כשוב הכל האיש אשר אתה מבקש כל העם יהיה שלום3 et reducam universum populum ad te, sicut revertitur sponsa ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et omnis populus erit in pace ”.
4 ויישר הדבר בעיני אבשלם ובעיני כל זקני ישראל4 Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.
5 ויאמר אבשלום קרא נא גם לחושי הארכי ונשמעה מה בפיו גם הוא5 Ait autem Absalom: “ Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat ”.
6 ויבא חושי אל אבשלום ויאמר אבשלום אליו לאמר כדבר הזה דבר אחיתפל הנעשה את דברו אם אין אתה דבר6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “ Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere ”.
7 ויאמר חושי אל אבשלום לא טובה העצה אשר יעץ אחיתפל בפעם הזאת7 Et dixit Chusai ad Absalom: “ Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice ”.
8 ויאמר חושי אתה ידעת את אביך ואת אנשיו כי גברים המה ומרי נפש המה כדב שכול בשדה ואביך איש מלחמה ולא ילין את העם8 Et rursum intulit Chusai: “ Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo:
9 הנה עתה הוא נחבא באחת הפחתים או באחד המקומת והיה כנפל בהם בתחלה ושמע השמע ואמר היתה מגפה בעם אשר אחרי אבשלם9 ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”.
10 והוא גם בן חיל אשר לבו כלב האריה המס ימס כי ידע כל ישראל כי גבור אביך ובני חיל אשר אתו10 Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt.
11 כי יעצתי האסף יאסף עליך כל ישראל מדן ועד באר שבע כחול אשר על הים לרב ופניך הלכים בקרב11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium;
12 ובאנו אליו באחת המקומת אשר נמצא שם ונחנו עליו כאשר יפל הטל על האדמה ולא נותר בו ובכל האנשים אשר אתו גם אחד12 et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem.
13 ואם אל עיר יאסף והשיאו כל ישראל אל העיר ההיא חבלים וסחבנו אתו עד הנחל עד אשר לא נמצא שם גם צרור13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea ”.
14 ויאמר אבשלום וכל איש ישראל טובה עצת חושי הארכי מעצת אחיתפל ויהוה צוה להפר את עצת אחיתפל הטובה לבעבור הביא יהוה אל אבשלום את הרעה14 Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “ Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel ”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
15 ויאמר חושי אל צדוק ואל אביתר הכהנים כזאת וכזאת יעץ אחיתפל את אבשלם ואת זקני ישראל וכזאת וכזאת יעצתי אני15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “ Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium;
16 ועתה שלחו מהרה והגידו לדוד לאמר אל תלן הלילה בערבות המדבר וגם עבור תעבור פן יבלע למלך ולכל העם אשר אתו16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est” ”.
17 ויהונתן ואחימעץ עמדים בעין רגל והלכה השפחה והגידה להם והם ילכו והגידו למלך דוד כי לא יוכלו להראות לבוא העירה17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur.
18 וירא אתם נער ויגד לאבשלם וילכו שניהם מהרה ויבאו אל בית איש בבחורים ולו באר בחצרו וירדו שם18 Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum.
19 ותקח האשה ותפרש את המסך על פני הבאר ותשטח עליו הרפות ולא נודע דבר19 Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit.
20 ויבאו עבדי אבשלום אל האשה הביתה ויאמרו איה אחימעץ ויהונתן ותאמר להם האשה עברו מיכל המים ויבקשו ולא מצאו וישבו ירושלם20 Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “ Ubi est Achimaas et Ionathan? ”. Et respondit eis mulier: “ Transierunt hinc ad aquas ”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem.
21 ויהי אחרי לכתם ויעלו מהבאר וילכו ויגדו למלך דוד ויאמרו אל דוד קומו ועברו מהרה את המים כי ככה יעץ עליכם אחיתפל21 Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “ Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel ”.
22 ויקם דוד וכל העם אשר אתו ויעברו את הירדן עד אור הבקר עד אחד לא נעדר אשר לא עבר את הירדן22 Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
23 ואחיתפל ראה כי לא נעשתה עצתו ויחבש את החמור ויקם וילך אל ביתו אל עירו ויצו אל ביתו ויחנק וימת ויקבר בקבר אביו23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui.
24 ודוד בא מחנימה ואבשלם עבר את הירדן הוא וכל איש ישראל עמו24 David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo.
25 ואת עמשא שם אבשלם תחת יואב על הצבא ועמשא בן איש ושמו יתרא הישראלי אשר בא אל אביגל בת נחש אחות צרויה אם יואב25 Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab.
26 ויחן ישראל ואבשלם ארץ הגלעד26 Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
27 ויהי כבוא דוד מחנימה ושבי בן נחש מרבת בני עמון ומכיר בן עמיאל מלא דבר וברזלי הגלעדי מרגלים27 Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim
28 משכב וספות וכלי יוצר וחטים ושערים וקמח וקלי ופול ועדשים וקלי28 obtulerunt ei stratoria et tapetia et pelves et vasa fictilia, frumentum et hordeum et farinam, frixum cicer et fabam et lentem
29 ודבש וחמאה וצאן ושפות בקר הגישו לדוד ולעם אשר אתו לאכול כי אמרו העם רעב ועיף וצמא במדבר29 et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto.