1 ותרא רחל כי לא ילדה ליעקב ותקנא רחל באחתה ותאמר אל יעקב הבה לי בנים ואם אין מתה אנכי | 1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: “ Da mihi liberos, alioquin moriar ”. |
2 ויחר אף יעקב ברחל ויאמר התחת אלהים אנכי אשר מנע ממך פרי בטן | 2 Cui iratus respondit Iacob: “ Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris? ”. |
3 ותאמר הנה אמתי בלהה בא אליה ותלד על ברכי ואבנה גם אנכי ממנה | 3 At illa: “ Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios ”. |
4 ותתן לו את בלהה שפחתה לאשה ויבא אליה יעקב | 4 Deditque illi Bilham famulam suam in coniugium. Quae, |
5 ותהר בלהה ותלד ליעקב בן | 5 ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium. |
6 ותאמר רחל דנני אלהים וגם שמע בקלי ויתן לי בן על כן קראה שמו דן | 6 Dixitque Rachel: “ Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium ”; et idcirco appellavit nomen illius Dan.
|
7 ותהר עוד ותלד בלהה שפחת רחל בן שני ליעקב | 7 Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et |
8 ותאמר רחל נפתולי אלהים נפתלתי עם אחתי גם יכלתי ותקרא שמו נפתלי | 8 ait Rachel: “ Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui ”; vocavitque eum Nephthali.
|
9 ותרא לאה כי עמדה מלדת ותקח את זלפה שפחתה ותתן אתה ליעקב לאשה | 9 Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem. |
10 ותלד זלפה שפחת לאה ליעקב בן | 10 Quae peperit Iacob filium. |
11 ותאמר לאה בגד ותקרא את שמו גד | 11 Dixitque Lia: “ Feliciter! ”; et idcirco vocavit nomen eius Gad.
|
12 ותלד זלפה שפחת לאה בן שני ליעקב | 12 Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium. |
13 ותאמר לאה באשרי כי אשרוני בנות ותקרא את שמו אשר | 13 Dixitque Lia: “ Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres ”; propterea appellavit eum Aser.
|
14 וילך ראובן בימי קציר חטים וימצא דודאים בשדה ויבא אתם אל לאה אמו ותאמר רחל אל לאה תני נא לי מדודאי בנך | 14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “ Da mihi partem de mandragoris filii tui ”. |
15 ותאמר לה המעט קחתך את אישי ולקחת גם את דודאי בני ותאמר רחל לכן ישכב עמך הלילה תחת דודאי בנך | 15 Illa respondit: “ Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ”. Ait Rachel: “ Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ”. |
16 ויבא יעקב מן השדה בערב ותצא לאה לקראתו ותאמר אלי תבוא כי שכר שכרתיך בדודאי בני וישכב עמה בלילה הוא | 16 Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “ Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei ”. Dormivitque cum ea nocte illa. |
17 וישמע אלהים אל לאה ותהר ותלד ליעקב בן חמישי | 17 Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum |
18 ותאמר לאה נתן אלהים שכרי אשר נתתי שפחתי לאישי ותקרא שמו יששכר | 18 et ait: “ Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo ”; appellavitque nomen illius Issachar.
|
19 ותהר עוד לאה ותלד בן ששי ליעקב | 19 Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium |
20 ותאמר לאה זבדני אלהים אתי זבד טוב הפעם יזבלני אישי כי ילדתי לו ששה בנים ותקרא את שמו זבלון | 20 et ait: “ Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
|
21 ואחר ילדה בת ותקרא את שמה דינה | 21 Post quem peperit filiam nomine Dinam.
|
22 ויזכר אלהים את רחל וישמע אליה אלהים ויפתח את רחמה | 22 Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius. |
23 ותהר ותלד בן ותאמר אסף אלהים את חרפתי | 23 Quae concepit et peperit filium dicens: “ Abstulit Deus opprobrium meum ”; |
24 ותקרא את שמו יוסף לאמר יסף יהוה לי בן אחר | 24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “ Addat mihi Dominus filium alterum! ”.
|
25 ויהי כאשר ילדה רחל את יוסף ויאמר יעקב אל לבן שלחני ואלכה אל מקומי ולארצי | 25 Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “ Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. |
26 תנה את נשי ואת ילדי אשר עבדתי אתך בהן ואלכה כי אתה ידעת את עבדתי אשר עבדתיך | 26 Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi ”. |
27 ויאמר אליו לבן אם נא מצאתי חן בעיניך נחשתי ויברכני יהוה בגללך | 27 Ait illi Laban: “ Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. |
28 ויאמר נקבה שכרך עלי ואתנה | 28 Constitue mercedem tuam, quam dem tibi ”.
|
29 ויאמר אליו אתה ידעת את אשר עבדתיך ואת אשר היה מקנך אתי | 29 At ille respondit: “ Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui. |
30 כי מעט אשר היה לך לפני ויפרץ לרב ויברך יהוה אתך לרגלי ועתה מתי אעשה גם אנכי לביתי | 30 Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae? ”. |
31 ויאמר מה אתן לך ויאמר יעקב לא תתן לי מאומה אם תעשה לי הדבר הזה אשובה ארעה צאנך אשמר | 31 Dixitque Laban: “ Quid tibi dabo? ”. At ille ait: “ Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. |
32 אעבר בכל צאנך היום הסר משם כל שה נקד וטלוא וכל שה חום בכשבים וטלוא ונקד בעזים והיה שכרי | 32 Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea. |
33 וענתה בי צדקתי ביום מחר כי תבוא על שכרי לפניך כל אשר איננו נקד וטלוא בעזים וחום בכשבים גנוב הוא אתי | 33 Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent ”.
|
34 ויאמר לבן הן לו יהי כדברך | 34 Dixit Laban: “ Gratum habeo, quod petis! ”. |
35 ויסר ביום ההוא את התישים העקדים והטלאים ואת כל העזים הנקדות והטלאת כל אשר לבן בו וכל חום בכשבים ויתן ביד בניו | 35 Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum. |
36 וישם דרך שלשת ימים בינו ובין יעקב ויעקב רעה את צאן לבן הנותרת | 36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban.
|
37 ויקח לו יעקב מקל לבנה לח ולוז וערמון ויפצל בהן פצלות לבנות מחשף הלבן אשר על המקלות | 37 Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret. |
38 ויצג את המקלות אשר פצל ברהטים בשקתות המים אשר תבאן הצאן לשתות לנכח הצאן ויחמנה בבאן לשתות | 38 Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. |
39 ויחמו הצאן אל המקלות ותלדן הצאן עקדים נקדים וטלאים | 39 Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa.
|
40 והכשבים הפריד יעקב ויתן פני הצאן אל עקד וכל חום בצאן לבן וישת לו עדרים לבדו ולא שתם על צאן לבן | 40 Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban. |
41 והיה בכל יחם הצאן המקשרות ושם יעקב את המקלות לעיני הצאן ברהטים ליחמנה במקלות | 41 Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent. |
42 ובהעטיף הצאן לא ישים והיה העטפים ללבן והקשרים ליעקב | 42 Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob; |
43 ויפרץ האיש מאד מאד ויהי לו צאן רבות ושפחות ועבדים וגמלים וחמרים | 43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
|