Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

ΒΑΣΙΛΕΙΩΝ Α´ - 1 Samuele - Kings I 18


font
LXXNOVA VULGATA
1 -1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.
2 -2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui.
3 -3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.
4 -4 Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.
5 -5 Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul.
6 και εξηλθον αι χορευουσαι εις συναντησιν δαυιδ εκ πασων πολεων ισραηλ εν τυμπανοις και εν χαρμοσυνη και εν κυμβαλοις6 Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris.
7 και εξηρχον αι γυναικες και ελεγον επαταξεν σαουλ εν χιλιασιν αυτου και δαυιδ εν μυριασιν αυτου7 Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes:
“ Percussit Saul milia sua,
et David decem milia sua ”.
8 και πονηρον εφανη το ρημα εν οφθαλμοις σαουλ περι του λογου τουτου και ειπεν τω δαυιδ εδωκαν τας μυριαδας και εμοι εδωκαν τας χιλιαδας8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “ Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? ”.
9 και ην σαουλ υποβλεπομενος τον δαυιδ απο της ημερας εκεινης και επεκεινα9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps.
10 -10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam.
11 -11 Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo.
12 και εφοβηθη σαουλ απο προσωπου δαυιδ12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.
13 και απεστησεν αυτον απ' αυτου και κατεστησεν αυτον εαυτω χιλιαρχον και εξεπορευετο και εισεπορευετο εμπροσθεν του λαου13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi.
14 και ην δαυιδ εν πασαις ταις οδοις αυτου συνιων και κυριος μετ' αυτου14 In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo.
15 και ειδεν σαουλ ως αυτος συνιει σφοδρα και ευλαβειτο απο προσωπου αυτου15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum;
16 και πας ισραηλ και ιουδας ηγαπα τον δαυιδ οτι αυτος εξεπορευετο και εισεπορευετο προ προσωπου του λαου16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos.
17 -17 Dixit autem Saul ad David: “ Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini ”. Saul autem reputabat dicens: “ Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum ”.
18 -18 Ait autem David ad Saul: “ Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? ”.
19 -19 Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor.
20 και ηγαπησεν μελχολ η θυγατηρ σαουλ τον δαυιδ και απηγγελη σαουλ και ηυθυνθη εν οφθαλμοις αυτου20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei;
21 και ειπεν σαουλ δωσω αυτην αυτω και εσται αυτω εις σκανδαλον και ην επι σαουλ χειρ αλλοφυλων21 dixitque Saul: “ Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum ”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “ Gener meus eris hodie ”.
22 και ενετειλατο σαουλ τοις παισιν αυτου λεγων λαλησατε υμεις λαθρα τω δαυιδ λεγοντες ιδου ο βασιλευς θελει εν σοι και παντες οι παιδες αυτου αγαπωσιν σε και συ επιγαμβρευσον τω βασιλει22 Et mandavit Saul servis suis: “ Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis” ”.
23 και ελαλησαν οι παιδες σαουλ εις τα ωτα δαυιδ τα ρηματα ταυτα και ειπεν δαυιδ ει κουφον εν οφθαλμοις υμων επιγαμβρευσαι βασιλει καγω ανηρ ταπεινος και ουχι ενδοξος23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “ Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis ”.
24 και απηγγειλαν οι παιδες σαουλ αυτω κατα τα ρηματα ταυτα α ελαλησεν δαυιδ24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “ Huiuscemodi verba locutus est David ”.
25 και ειπεν σαουλ ταδε ερειτε τω δαυιδ ου βουλεται ο βασιλευς εν δοματι αλλ' η εν εκατον ακροβυστιαις αλλοφυλων εκδικησαι εις εχθρους του βασιλεως και σαουλ ελογισατο αυτον εμβαλειν εις χειρας των αλλοφυλων25 Dixit autem Saul: “ Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis” ”. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum.
26 και απαγγελλουσιν οι παιδες σαουλ τω δαυιδ τα ρηματα ταυτα και ευθυνθη ο λογος εν οφθαλμοις δαυιδ επιγαμβρευσαι τω βασιλει26 Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
27 και ανεστη δαυιδ και επορευθη αυτος και οι ανδρες αυτου και επαταξεν εν τοις αλλοφυλοις εκατον ανδρας και ανηνεγκεν τας ακροβυστιας αυτων τω βασιλει και επιγαμβρευεται τω βασιλει και διδωσιν αυτω την μελχολ θυγατερα αυτου αυτω εις γυναικα27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius.
Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem.
28 και ειδεν σαουλ οτι κυριος μετα δαυιδ και πας ισραηλ ηγαπα αυτον28 Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum.
29 και προσεθετο ευλαβεισθαι απο δαυιδ ετι29 Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
30 Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.