| 1 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, |
| 2 dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. |
| 3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : |
| 4 memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. |
| 5 Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. |
| 6 Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. |
| 7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. |
| 8 Quomodo potueris, ita esto misericors. |
| 9 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. |
| 10 Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis : |
| 11 quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. |
| 12 Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. |
| 13 Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. |
| 14 Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. |
| 15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. |
| 16 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. |
| 17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. |
| 18 Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. |
| 19 Consilium semper a sapiente perquire. |
| 20 Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. |
| 21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo : |
| 22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. |
| 23 Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. |