Osee 8
1234567891011121314
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. | 1 אל חכך שפר כנשר על בית יהוה יען עברו בריתי ועל תורתי פשעו |
2 Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel. | 2 לי יזעקו אלהי ידענוך ישראל |
3 Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum. | 3 זנח ישראל טוב אויב ירדפו |
4 Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. | 4 הם המליכו ולא ממני השירו ולא ידעתי כספם וזהבם עשו להם עצבים למען יכרת |
5 Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? | 5 זנח עגלך שמרון חרה אפי בם עד מתי לא יוכלו נקין |
6 Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae. | 6 כי מישראל והוא חרש עשהו ולא אלהים הוא כי שבבים יהיה עגל שמרון |
7 Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. | 7 כי רוח יזרעו וסופתה יקצרו קמה אין לו צמח בלי יעשה קמח אולי יעשה זרים יבלעהו |
8 Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. | 8 נבלע ישראל עתה היו בגוים ככלי אין חפץ בו |
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus. | 9 כי המה עלו אשור פרא בודד לו אפרים התנו אהבים |
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum. | 10 גם כי יתנו בגוים עתה אקבצם ויחלו מעט ממשא מלך שרים |
11 Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum. | 11 כי הרבה אפרים מזבחת לחטא היו לו מזבחות לחטא |
12 Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienae computatae sunt. | 12 אכתוב לו רבו תורתי כמו זר נחשבו |
13 Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. | 13 זבחי הבהבי יזבחו בשר ויאכלו יהוה לא רצם עתה יזכר עונם ויפקד חטאותם המה מצרים ישובו |
14 Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius. | 14 וישכח ישראל את עשהו ויבן היכלות ויהודה הרבה ערים בצרות ושלחתי אש בעריו ואכלה ארמנתיה |