Jó 15
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: | 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : |
2 “ Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum? | 2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ? |
3 Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant? | 3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. |
4 Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo. | 4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. |
5 Docet enim iniquitas tua os tuum, et assumis linguam callidorum. | 5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. |
6 Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. | 6 Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi. |
7 Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus? | 7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ? |
8 Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? | 8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ? |
9 Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid intellegis, quod nos nesciamus? | 9 Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ? |
10 Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus. | 10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. |
11 Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? | 11 Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent. |
12 Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos? | 12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ? |
13 Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? | 13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ? |
14 Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? | 14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ? |
15 Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius; | 15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. |
16 quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. | 16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ? |
17 Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi, | 17 Ostendam tibi : audi me : quod vidi, narrabo tibi. |
18 quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum: | 18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos : |
19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. | 19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. |
20 Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno. | 20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. |
21 Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. | 21 Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. |
22 Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. | 22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. |
23 Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. | 23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. |
24 Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. | 24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. |
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. | 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. |
26 Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. | 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. |
27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. | 27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. |
28 Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. | 28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. |
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. | 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. |
30 Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. | 30 Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. |
31 Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius. | 31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. |
32 Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. | 32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. |
33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. | 33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. |
34 Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. | 34 Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. |
35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos. | 35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos. |