Paralipomenon I 5
1234567891011121314151617181920212223242526272829
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBBIA TINTORI |
---|---|
1 Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum, | 1 Figli di Ruben primogenito di Israele. Ruben fu il primogenito; ma la sua primogenitura, avendo egli violato il talamo di suo padre, fu data ai figli di Giuseppe figlio d'Israele, ed egli non fu considerato come primogenito. |
2 quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph. | 2 Giuda era senza dubbio il più forte tra i suoi fratelli e dalla sua stirpe germinarono dei principi; ma la primogenitura fu attribuita a Giuseppe. |
3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi. | 3 Ecco dunque i figli di Ruben primogenito di Israele: Enoc, Fallu, Esron, Carmi. |
4 Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius, | 4 Figli di Ioel: Samaia, di cui fu figlio Gog, di cui fu figlio Semei, |
5 Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius, | 5 di cui fu figlio Mica, di cui fu figlio Reia, di cui fu figlio Baal, |
6 Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. | 6 di cui fu figlio Beerà, che Telgatfalnasar re degli Assiri menò in schiavitù, egli fu principe nella tribù di Ruben. |
7 Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias; | 7 I suoi fratelli e tutta la sua parentela, quando se ne fece il novero per le famiglie, ebbero per principe Iehiel e Zaccaria. |
8 porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon. | 8 Ora Baia figlio di Azaz, figlio di Samma, figlio di Ioel, abitò in Aroer fino a Nebo e a Beelmeon. |
9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad. | 9 Abitò anche verso l'oriente fino all'entrata del deserto e al fiume Eufrate. Possedeva gran quantità di bestiami nella terra di Galaad; |
10 In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad. | 10 ma al tempo di Saul fecero guerra contro gli Agarei e li uccisero, e abitarono in loro luogo nelle loro tende in tutto il paese che è all'oriente di Galaad. |
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha: | 11 I figli di Gad abitarono loro dirimpetto nella terra di Basan sino a Selea. |
12 Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan; | 12 Ioel era alla testa, e Safan il secondo, poi veniva Ianai e Safat in Basan. |
13 fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem. | 13 I loro fratelli secondo le case delle loro parentele, erano Michele, Mosollam, Sebe, Iorai, Iacan, Zie, Heber: sette in tutto, |
14 Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz. | 14 Questi furon i figli d'Abihail, figlio di Huri, figlio di Iara, figlio di Galaad, figlio di Michele, figlio di Iesesi, figlio di Ieddo, figlio di Buz. |
15 Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum. | 15 Furon pur loro fratelli i figli di Abdiel figlio di Guni, capi di casa nelle loro famiglie. |
16 Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos. | 16 Abitarono in Galaad, in Basan e nei suoi villaggi e in tutti i borghi di Saron, fino ai confini. |
17 Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel. | 17 Tutti questi furono annoverati al tempo di Ioatan re di Giuda e al tempo di Geroboamo re d'Israele. |
18 Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam; | 18 I figli di Ruben, di Gad e della mezza tribù di Manasse erano uomini guerrieri che portavano scudo e spada, tiravan l'arco, ed erano addestrati alla guerra. In numero di quarantaquattro mila settecentosessanta combattenti, |
19 dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos. | 19 fecero guerra contro gli Agarei, ai quali gl'Iturei, Nafis e Nodab, |
20 Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. | 20 davan soccorso. Gli Agarei e tutti quelli che li avevano aiutati furon dati nelle loro mani, perchè nel combattere invocarono Dio, ed egli li esaudì, perchè avevano creduto in lui. |
21 Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia; | 21 Presero tutto quello che possedevano: cinquanta mila cammelli, ducentocinquanta mila pecore, due mila asini, cento mila anime umane. |
22 vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. | 22 Molti feriti morirono, perchè ci fu la guerra del Signore. E abitarono in loro luogo fino alla transmigrazione. |
23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat. | 23 Parimenti i figli della mezza tribù di Manasse possedettero il paese dai confini di Basan sino a Baal-Ermon, Sanir e la montagna di Ermon, essendo molto numerosi. |
24 Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis. | 24 Principi della casa della loro parentela furono Efer, Iesi, Eliel, Ezriel, Geremia, Odoia, Iediel, uomini fortissimi e potenti capi e rinomati nelle loro famiglie. |
25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. | 25 Ma essi abbandonarono il Dio dei loro padri, fornicarono dietro agli dèi dei popoli del paese, che Dio aveva distrutti dinanzi a loro. |
26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc. | 26 Per questo il Dio d'Israele suscitò l'animo di Fui re degli Assiri e di Telgatfalnasar re di Assur e trasportò Ruben, Gad e la mezza tribù di Manasse, e li condusse a Lahela, a Habor, ad Ara, sul fiume Gozan, fino al presente. |
27 Filii Levi: Gerson, Caath, Merari. | |
28 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel. | |
29 Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. | |
30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue; | |
31 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. | |
32 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth, | |
33 porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob; | |
34 Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas, | |
35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan; | |
36 Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem. | |
37 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, | |
38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum; | |
39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam. | |
40 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec; | |
41 porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor. |