Esther 13
12345678910
Gen
Exod
Lev
Num
Deut
Josh
Judg
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Kgs
2 Kgs
1 Chr
2 Chr
Ezra
Neh
Tob
Jdt
Esth
1 Macc
2 Macc
Job
Ps
Prov
Eccl
Cant
Wis
Sir
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezek
Dan
Hos
Joel
Amos
Obad
Jon
Mic
Nah
Hab
Zeph
Hag
Zech
Mal
Matt
Mark
Luke
John
Acts
Rom
1 Cor
2 Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Titus
Phlm
Heb
Jas
1 Pet
2 Pet
1 John
2 John
3 John
Jude
Rev
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
KING JAMES BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. | |
2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. | |
3 Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, | |
4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. | |
5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, | |
6 jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis : | |
7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther. | |
8 Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, | |
9 et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël. | |
10 Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur. | |
11 Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ. | |
12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum | |
13 (libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), | |
14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. | |
15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. | |
16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Ægypto. | |
17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium. | |
18 Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. |