Sapienza 6
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| DIODATI | VULGATA |
|---|---|
| 1 Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. | |
| 2 Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ. | |
| 3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. | |
| 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo : qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. | |
| 5 Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. | |
| 6 Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. | |
| 7 Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur. | |
| 8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. | |
| 9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio. | |
| 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei : ut discatis sapientiam, et non excidatis. | |
| 11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. | |
| 12 Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam. | |
| 13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia : et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. | |
| 14 Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. | |
| 15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet. | |
| 16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. | |
| 17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. | |
| 18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. | |
| 19 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; | |
| 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo. | |
| 21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. | |
| 22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis : | |
| 23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis. | |
| 24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei : sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. | |
| 25 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. | |
| 26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. | |
| 27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ