Jó 6
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respondens autem Job, dixit :2Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,
et calamitas quam patior, in statera !
3Quasi arena maris hæc gravior appareret ;
unde et verba mea dolore sunt plena :
4quia sagittæ Domini in me sunt,
quarum indignatio ebibit spiritum meum ;
et terrores Domini militant contra me.
5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?
aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?
aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
7Quæ prius nolebat tangere anima mea,
nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
8Quis det ut veniat petitio mea,
et quod expecto tribuat mihi Deus ?
9et qui cœpit, ipse me conterat ;
solvat manum suam, et succidat me ?
10Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,
nec contradicam sermonibus Sancti.
11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?
aut quis finis meus, ut patienter agam ?
12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,
nec caro mea ænea est.
13Ecce non est auxilium mihi in me,
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14Qui tollit ab amico suo misericordiam,
timorem Domini derelinquit.
15Fratres mei præterierunt me,
sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16Qui timent pruinam,
irruet super eos nix.
17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;
et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;
ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19Considerate semitas Thema, itinera Saba,
et expectate paulisper.
20Confusi sunt, quia speravi :
venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21Nunc venistis ;
et modo videntes plagam meam, timetis.
22Numquid dixi : Afferte mihi,
et de substantia vestra donate mihi ?
23vel : Liberate me de manu hostis,
et de manu robustorum eruite me ?
24Docete me, et ego tacebo :
et si quid forte ignoravi, instruite me.
25Quare detraxistis sermonibus veritatis,
cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,
et in ventum verba profertis.
27Super pupillum irruitis,
et subvertere nitimini amicum vestrum.
28Verumtamen quod cœpistis explete :
præbete aurem, et videte an mentiar.
29Respondete, obsecro, absque contentione ;
et loquentes id quod justum est, judicate.
30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,
nec in faucibus meis stultitia personabit.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito