| 1 Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fi dem electorumDei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est |
| 2 in spem vitaeaeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia; |
| 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae creditaest mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei, |
| 4 Tito germano filiosecundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatorenostro.
|
| 5 Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituasper civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, |
| 6 si quis sine crimine est,unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut nonsubiectos. |
| 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem,non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucricupidum, |
| 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, |
| 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit etexhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.
|
| 10 Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui decircumcisione sunt, |
| 11 quibus oportet silentium imponere, quia universas domossubvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. |
| 12 Dixit quidam exillis, proprius ipsorum propheta: “ Cretenses semper mendaces, malae bestiae,ventres pigri ”. |
| 13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illosdure, ut sani sint in fide, |
| 14 non intendentes Iudaicis fabulis et mandatishominum aversantium veritatem.
|
| 15 Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sedinquinatae sunt eorum et mens et conscientia. |
| 16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati etinoboedientes et ad omne opus bonum reprobi.
|