Hošeah(הושע) - Osea 34
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | VULGATA |
---|---|
1 Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes. | |
2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. | |
3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. | |
4 Ab immundo, quid mundabitur ? et a mendace, quid verum dicetur ? | |
5 Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est : | |
6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum : | |
7 multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. | |
8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. | |
9 Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum. | |
10 Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. | |
11 Qui tentatus non est qualia scit ? qui implanatus est abundabit nequitia. | |
12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. | |
13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. | |
14 Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. | |
15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. | |
16 Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. | |
17 Timentis Dominum, beata est anima ejus. | |
18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ? | |
19 Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani : | |
20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. | |
21 Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. | |
22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. | |
23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. | |
24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. | |
25 Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sanguinis est. | |
26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. | |
27 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. | |
28 Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ? | |
29 Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus ? | |
30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius ? | |
31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens : quid proficit humiliando se ? orationem illius quis exaudiet ? |