1 Samuele (1 صموئيل) 19
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 وكلم شاول يوناثان ابنه وجميع عبيده ان يقتلوا داود. | 1 Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. |
2 واما يوناثان بن شاول فسرّ بداود جدا. فاخبر يوناثان داود قائلا شاول ابي ملتمس قتلك والآن فاحتفظ على نفسك الى الصباح واقم في خفية واختبئ. | 2 Et indicavit Ionathan David dicens: “ Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis. |
3 وانا اخرج واقف بجانب ابي في الحقل الذي انت فيه واكلم ابي عنك وارى ماذا يصير واخبرك. | 3 Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi ”. |
4 وتكلم يوناثان عن داود حسنا مع شاول ابيه وقال له لا يخطئ الملك الى عبده داود لانه لم يخطئ اليك ولان اعماله حسنة لك جدا. | 4 Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: “ Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. |
5 فانه وضع نفسه بيده وقتل الفلسطيني فصنع الرب خلاصا عظيما لجميع اسرائيل. انت رأيت وفرحت. فلماذا تخطئ الى دم بريء بقتل داود بلا سبب. | 5 Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? ”. |
6 فسمع شاول لصوت يوناثان وحلف شاول حيّ هو الرب لا يقتل. | 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “ Vivit Dominus quia non occidetur ”. |
7 فدعا يوناثان داود واخبره يوناثان بجميع هذا الكلام ثم جاء يوناثان بداود الى شاول فكان امامه كامس وما قبله | 7 Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. |
8 وعادت الحرب تحدث فخرج داود وحارب الفلسطينيين وضربهم ضربة عظيمة فهربوا من امامه. | 8 Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. |
9 وكان الروح الردي من قبل الرب على شاول وهو جالس في بيته ورمحه بيده وكان داود يضرب باليد. | 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua. |
10 فالتمس شاول ان يطعن داود بالرمح حتى الى الحائط ففرّ من امام شاول فضرب الرمح الى الحائط. فهرب داود ونجا تلك الليلة. | 10 Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa. |
11 فارسل شاول رسلا الى بيت داود ليراقبوه ويقتلوه في الصباح. فاخبرت داود ميكال امرأته قائلة ان كنت لا تنجو بنفسك هذه الليلة فانك تقتل غدا. | 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “ Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ”, |
12 فانزلت ميكال داود من الكوّة فذهب هاربا ونجا. | 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est. |
13 فاخذت ميكال الترافيم ووضعته في الفراش ووضعت لبدة المعزى تحت راسه وغطّته بثوب. | 13 Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum vestimentis. |
14 وارسل شاول رسلا لاخذ داود فقالت هو مريض. | 14 Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. |
15 ثم ارسل شاول الرسل ليروا داود قائلا اصعدوا به اليّ على الفراش لكي اقتله. | 15 Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “ Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur ”. |
16 فجاء الرسل واذا في الفراش الترافيم ولبدة المعزى تحت راسه. | 16 Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. |
17 فقال شاول لميكال لماذا خدعتني فاطلقت عدوي حتى نجا. فقالت ميكال لشاول هو قال لي اطلقيني لماذا اقتلك | 17 Dixitque Saul ad Michol: “ Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? ”. Et respondit Michol ad Saul: “ Quia ipse locutus est mihi: “Dimitte me, alioquin interficiam te” ”. |
18 فهرب داود ونجا وجاء الى صموئيل في الرامة واخبره بكل ما عمل به شاول. وذهب هو وصموئيل واقاما في نايوت. | 18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth. |
19 فأخبر شاول وقيل له هوذا داود في نايوت في الرامة. | 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: “ Ecce David in Naioth in Rama ”. |
20 فارسل شاول رسلا لاخذ داود ولما رأوا جماعة الانبياء يتنباون وصموئيل واقفا رئيسا عليهم كان روح الله على رسل شاول فتنبأوا هم ايضا. | 20 Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. |
21 واخبروا شاول فارسل رسلا آخرين فتنبأوا هم ايضا. ثم عاد شاول فارسل رسلا ثالثة فتنبأوا هم ايضا. | 21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt. |
22 فذهب هو ايضا الى الرامة وجاء الى البئر العظيمة التي عند سيخو وسأل وقال اين صموئيل وداود. فقيل ها هما في نايوت في الرامة. | 22 Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “ In quo loco sunt Samuel et David? ”. Dictumque est ei: “ Ecce in Naioth sunt in Rama ”. |
23 فذهب الى هناك الى نايوت في الرامة فكان عليه ايضا روح الله فكان يذهب ويتنبأ حتى جاء الى نايوت في الرامة. | 23 Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. |
24 فخلع هو ايضا ثيابه وتنبأ هو ايضا امام صموئيل وانطرح عريانا ذلك النهار كله وكل الليل. لذلك يقولون أشاول ايضا بين الانبياء | 24 Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”. |