1 واما من جهة الامور التي كتبتم لي عنها فحسن للرجل ان لا يمسّ امرأة. | 1 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere : |
2 ولكن لسبب الزنى ليكن لكل واحد امرأته وليكن لكل واحدة رجلها. | 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. |
3 ليوف الرجل المرأة حقها الواجب وكذلك المرأة ايضا الرجل. | 3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro. |
4 ليس للمرأة تسلط على جسدها بل للرجل. وكذلك الرجل ايضا ليس له تسلط على جسده بل للمرأة. | 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. |
5 لا يسلب احدكم الآخر الا ان يكون على موافقة الى حين لكي تتفرغوا للصوم والصلاة ثم تجتمعوا ايضا معا لكي لا يجربكم الشيطان لسبب عدم نزاهتكم. | 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. |
6 ولكن اقول هذا على سبيل الاذن لا على سبيل الامر. | 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. |
7 لاني اريد ان يكون جميع الناس كما انا. لكن كل واحد له موهبته الخاصة من الله. الواحد هكذا والآخر هكذا | 7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic. |
8 ولكن اقول لغير المتزوجين وللارامل انه حسن لهم اذا لبثوا كما انا. | 8 Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. |
9 ولكن ان لم يضبطوا انفسهم فليتزوجوا. لان التزوج اصلح من التحرق. | 9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
|
10 واما المتزوجون فاوصيهم لا انا بل الرب ان لا تفارق المرأة رجلها. | 10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : |
11 وان فارقته فلتلبث غير متزوجة او لتصالح رجلها. ولا يترك الرجل امرأته. | 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
|
12 واما الباقون فاقول لهم انا لا الرب ان كان اخ له امرأة غير مؤمنة وهي ترتضي ان تسكن معه فلا يتركها. | 12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. |
13 والمرأة التي لها رجل غير مؤمن وهو يرتضي ان يسكن معها فلا تتركه. | 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum : |
14 لان الرجل غير المؤمن مقدس في المرأة والمرأة غير المؤمنة مقدسة في الرجل. وإلا فاولادكم نجسون. واما الآن فهم مقدسون. | 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. |
15 ولكن ان فارق غير المؤمن فليفارق. ليس الاخ او الاخت مستعبدا في مثل هذه الاحوال. ولكن الله قد دعانا في السلام. | 15 Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus. |
16 لانه كيف تعلمين ايتها المرأة هل تخلّصين الرجل. او كيف تعلم ايها الرجل هل تخلّص المرأة. | 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
|
17 غير انه كما قسم الله لكل واحد كما دعا الرب كل واحد هكذا ليسلك وهكذا انا آمر في جميع الكنائس. | 17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. |
18 دعي احد وهو مختون فلا يصر اغلف. دعي احد في الغرلة فلا يختتن. | 18 Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur. |
19 ليس الختان شيئا وليست الغرلة شيئا بل حفظ وصايا الله. | 19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei. |
20 الدعوة التي دعي فيها كل واحد فليلبث فيها. | 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. |
21 دعيت وانت عبد فلا يهمك. بل وان استطعت ان تصير حرا فاستعملها بالحري. | 21 Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere. |
22 لان من دعي في الرب وهو عبد فهو عتيق الرب. كذلك ايضا الحرّ المدعو هو عبد للمسيح. | 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. |
23 قد اشتريتم بثمن فلا تصيروا عبيدا للناس. | 23 Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum. |
24 ما دعي كل واحد فيه ايها الاخوة فليلبث في ذلك مع الله | 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
|
25 واما العذارى فليس عندي امر من الرب فيهنّ ولكنني اعطي رأيا كمن رحمه الرب ان يكون امينا. | 25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. |
26 فاظن ان هذا حسن لسبب الضيق الحاضر انه حسن للانسان ان يكون هكذا. | 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. |
27 انت مرتبط بامرأة فلا تطلب الانفصال. انت منفصل عن امرأة فلا تطلب امرأة. | 27 Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem. |
28 لكنك وان تزوجت لم تخطئ. وان تزوجت العذراء لم تخطئ. ولكن مثل هؤلاء يكون لهم ضيق في الجسد. واما انا فاني اشفق عليكم. | 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. |
29 فاقول هذا ايها الاخوة الوقت منذ الآن مقصّر لكي يكون الذين لهم نساء كأن ليس لهم. | 29 Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint : |
30 والذين يبكون كأنهم لا يبكون والذين يفرحون كأنهم لا يفرحون والذين يشترون كأنهم لا يملكون. | 30 et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes : |
31 والذين يستعملون هذا العالم كانهم لا يستعملونه. لان هيئة هذا العالم تزول. | 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi. |
32 فاريد ان تكونوا بلا هم. غير المتزوج يهتم في ما للرب كيف يرضي الرب. | 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. |
33 واما المتزوج فيهتم في ما للعالم كيف يرضي امرأته. | 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. |
34 ان بين الزوجة والعذراء فرقا. غير المتزوجة تهتم في ما للرب لتكون مقدسة جسدا وروحا. واما المتزوجة فتهتم في ما للعالم كيف ترضي رجلها | 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. |
35 هذا اقوله لخيركم ليس لكي ألقي عليكم وهقا بل لاجل اللياقة والمثابرة للرب من دون ارتباك. | 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. |
36 ولكن ان كان احد يظن انه يعمل بدون لياقة نحو عذرائه اذا تجاوزت الوقت وهكذا لزم ان يصير فليفعل ما يريد. انه لا يخطئ. فليتزوجا. | 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat. |
37 واما من اقام راسخا في قلبه وليس له اضطرار بل له سلطان على ارادته وقد عزم على هذا في قلبه ان يحفظ عذراءه فحسنا يفعل. | 37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. |
38 اذا من زوج فحسنا يفعل ومن لا يزوج يفعل احسن. | 38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit. |
39 المرأة مرتبطة بالناموس ما دام رجلها حيّا. ولكن ان مات رجلها فهي حرّة لكي تتزوج بمن تريد في الرب فقط. | 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino. |
40 ولكنها اكثر غبطة ان لبثت هكذا بحسب رأيي. واظن اني انا ايضا عندي روح الله | 40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. |