Vangelo secondo Giovanni (يوحنا) 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 في البدء كان الكلمة والكلمة كان عند الله وكان الكلمة الله. | 1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
2 هذا كان في البدء عند الله. | 2 Hoc erat in principio apud Deum. |
3 كل شيء به كان وبغيره لم يكن شيء مما كان. | 3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. |
4 فيه كانت الحياة والحياة كانت نور الناس. | 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : |
5 والنور يضيء في الظلمة والظلمة لم تدركه | 5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. |
6 كان انسان مرسل من الله اسمه يوحنا. | 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. |
7 هذا جاء للشهادة ليشهد للنور لكي يؤمن الكل بواسطته. | 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. |
8 لم يكن هو النور بل ليشهد للنور. | 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. |
9 كان النور الحقيقي الذي ينير كل انسان آتيا الى العالم. | 9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. |
10 كان في العالم وكوّن العالم به ولم يعرفه العالم. | 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. |
11 الى خاصته جاء وخاصته لم تقبله. | 11 In propria venit, et sui eum non receperunt. |
12 واما كل الذين قبلوه فاعطاهم سلطانا ان يصيروا اولاد الله اي المؤمنون باسمه. | 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus : |
13 الذين ولدوا ليس من دم ولا من مشيئة جسد ولا من مشيئة رجل بل من الله | 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. |
14 والكلمة صار جسدا وحلّ بيننا ورأينا مجده مجدا كما لوحيد من الآب مملوءا نعمة وحقا. | 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. |
15 يوحنا شهد له ونادى قائلا هذا هو الذي قلت عنه ان الذي يأتي بعدي صار قدامي لانه كان قبلي. | 15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat. |
16 ومن ملئه نحن جميعا اخذنا. ونعمة فوق نعمة. | 16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia : |
17 لان الناموس بموسى اعطي. اما النعمة والحق فبيسوع المسيح صارا. | 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. |
18 الله لم يره احد قط. الابن الوحيد الذي هو في حضن الآب هو خبّر | 18 Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. |
19 وهذه هي شهادة يوحنا حين ارسل اليهود من اورشليم كهنة ولاويين ليسألوه من انت. | 19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ? |
20 فاعترف ولم ينكر واقرّ اني لست انا المسيح. | 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus. |
21 فسألوه اذا ماذا. ايليا انت. فقال لست انا. النبي انت. فاجاب لا. | 21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non. |
22 فقالوا له من انت لنعطي جوابا للذين ارسلونا. ماذا تقول عن نفسك. | 22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ? |
23 قال انا صوت صارخ في البرية قوّموا طريق الرب كما قال اشعياء النبي. | 23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. |
24 وكان المرسلون من الفريسيين. | 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. |
25 فسألوه وقالوا له فما بالك تعمّد ان كنت لست المسيح ولا ايليا ولا النبي. | 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? |
26 اجابهم يوحنا قائلا انا اعمد بماء. ولكن في وسطكم قائم الذي لستم تعرفونه. | 26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. |
27 هو الذي يأتي بعدي الذي صار قدامي الذي لست بمستحق ان احل سيور حذائه. | 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. |
28 هذا كان في بيت عبرة في عبر الاردن حيث كان يوحنا يعمد | 28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. |
29 وفي الغد نظر يوحنا يسوع مقبلا اليه فقال هوذا حمل الله الذي يرفع خطية العالم. | 29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. |
30 هذا هو الذي قلت عنه يأتي بعدي رجل صار قدامي لانه كان قبلي. | 30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat : |
31 وانا لم اكن اعرفه. لكن ليظهر لاسرائيل لذلك جئت اعمد بالماء. | 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. |
32 وشهد يوحنا قائلا اني قد رأيت الروح نازلا مثل حمامة من السماء فاستقر عليه. | 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. |
33 وانا لم اكن اعرفه. لكن الذي ارسلني لاعمد بالماء ذاك قال لي الذي ترى الروح نازلا ومستقرا عليه فهذا هو الذي يعمد بالروح القدس. | 33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. |
34 وانا قد رأيت وشهدت ان هذا هو ابن الله | 34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. |
35 وفي الغد ايضا كان يوحنا واقفا هو واثنان من تلاميذه. | 35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. |
36 فنظر الى يسوع ماشيا فقال هوذا حمل الله. | 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei. |
37 فسمعه التلميذان يتكلم فتبعا يسوع. | 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. |
38 فالتفت يسوع ونظرهما يتبعان فقال لهما ماذا تطلبان. فقالا ربي الذي تفسيره يا معلّم اين تمكث. | 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ? |
39 فقال لهما تعاليا وانظرا. فأتيا ونظرا اين كان يمكث ومكثا عنده ذلك اليوم. وكان نحو الساعة العاشرة. | 39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. |
40 كان اندراوس اخو سمعان بطرس واحدا من الاثنين اللذين سمعا يوحنا وتبعاه. | 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. |
41 هذا وجد اولا اخاه سمعان فقال له قد وجدنا مسيا. الذي تفسيره المسيح. | 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). |
42 فجاء به الى يسوع. فنظر اليه يسوع وقال انت سمعان بن يونا. انت تدعى صفا الذي تفسيره بطرس | 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. |
43 في الغد اراد يسوع ان يخرج الى الجليل. فوجد فيلبس فقال له اتبعني. | 43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me. |
44 وكان فيلبس من بيت صيدا من مدينة اندراوس وبطرس. | 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. |
45 فيلبس وجد نثنائيل وقال له وجدنا الذي كتب عنه موسى في الناموس والانبياء يسوع ابن يوسف الذي من الناصرة. | 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. |
46 فقال له نثنائيل أمن الناصرة يمكن ان يكون شيء صالح. قال له فيلبس تعال وانظر | 46 Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide. |
47 ورأى يسوع نثنائيل مقبلا اليه فقال عنه هوذا اسرائيلي حقا لا غش فيه. | 47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. |
48 قال له نثنائيل من اين تعرفني. اجاب يسوع وقال له. قبل ان دعاك فيلبس وانت تحت التينة رأيتك. | 48 Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. |
49 اجاب نثنائيل وقال له يا معلّم انت ابن الله. انت ملك اسرائيل. | 49 Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. |
50 اجاب يسوع وقال له هل آمنت لاني قلت لك اني رأيتك تحت التينة. سوف ترى اعظم من هذا. | 50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis. |
51 وقال له الحق الحق اقول لكم من الآن ترون السماء مفتوحة وملائكة الله يصعدون وينزلون على ابن الانسان | 51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. |