Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Deuteronomio (تثنية) 12


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 هذه هي الفرائض والاحكام التي تحفظون لتعملوها في الارض التي اعطاك الرب اله آبائك لتمتلكها كل الايام التي تحيون على الارض.1 Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.
2 تخربون جميع الاماكن حيث عبدت الامم التي ترثونها آلهتها على الجبال الشامخة وعلى التلال وتحت كل شجرة خضراء.2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum.
3 وتهدمون مذابحهم وتكسّرون انصابهم وتحرقون سواريهم بالنار وتقطعون تماثيل آلهتهم وتمحون اسمهم من ذلك المكان.3 Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis.
4 لا تفعلوا هكذا للرب الهكم.4 Non facietis ita Domino Deo vestro.
5 بل المكان الذي يختاره الرب الهكم من جميع اسباطكم ليضع اسمه فيه سكناه تطلبون والى هناك تأتون5 Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis
6 وتقدمون الى هناك محرقاتكم وذبائحكم وعشوركم ورفائع ايديكم ونذوركم ونوافلكم وابكار بقركم وغنمكم6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et donaria manuum vestrarum et vota atque dona, primogenita boum et ovium.
7 وتأكلون هناك امام الرب الهكم وتفرحون بكل ما تمتد اليه ايديكم انتم وبيوتكم كما بارككم الرب الهكم7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
8 لا تعملوا حسب كل ما نحن عاملون هنا اليوم اي كل انسان مهما صلح في عينيه.8 Non facietis secundum omnia, quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi rectum videtur;
9 لانكم لم تدخلوا حتى الآن الى المقرّ والنصيب اللذين يعطيكم الرب الهكم.9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
10 فمتى عبرتم الاردن وسكنتم الارض التي يقسمها لكم الرب الهكم واراحكم من جميع اعدائكم الذين حواليكم وسكنتم آمنين.10 Transibitis Iordanem et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
11 فالمكان الذي يختاره الرب الهكم ليحل اسمه فيه تحملون اليه كل ما انا اوصيكم به محرقاتكم وذبائحكم وعشوركم ورفائع ايديكم وكل خيار نذوركم التي تنذرونها للرب.11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino.
12 تفرحون امام الرب الهكم انتم وبنوكم وبناتكم وعبيدكم واماؤكم واللاوي الذي في ابوابكم لانه ليس له قسم ولا نصيب معكم12 Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem inter vos.
13 احترز من ان تصعد محرقاتك في كل مكان تراه.13 Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris,
14 بل في المكان الذي يختاره الرب في احد اسباطك. هناك تصعد محرقاتك وهناك تعمل كل ما انا اوصيك به.14 sed in eo, quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum, offeres holocausta et ibi facies quaecumque praecipio tibi.
15 ولكن من كل ما تشتهي نفسك تذبح وتأكل لحما في جميع ابوابك حسب بركة الرب الهك التي اعطاك. النجس والطاهر ياكلانه كالضبي والايل.15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et cervum,
16 واما الدم فلا تاكله. على الارض تسفكه كالماء.16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
17 لا يحل لك ان تاكل في ابوابك عشر حنطتك وخمرك وزيتك ولا ابكار بقرك وغنمك ولا شيئا من نذورك التي تنذر ونوافلك ورفائع يدك.17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum.
18 بل امام الرب الهك تأكلها في المكان الذي يختاره الرب الهك انت وابنك وابنتك وعبدك وامتك واللاوي الذي في ابوابك وتفرح امام الرب الهك بكل ما امتدّت اليه يدك.18 Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula atque Levites, qui manet in urbibus tuis; et laetaberis coram Domino Deo tuo in cunctis, ad quae extenderis manum tuam.
19 احترز من ان تترك اللاوي كل ايامك على ارضك19 Cave, ne derelinquas Levitem omni tempore, quo versaris in terra tua.
20 اذا وسّع الرب الهك تخومك كما كلمك وقلت آكل لحما. لان نفسك تشتهي ان تأكل لحما. فمن كل ما تشتهي نفسك تأكل لحما.20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae tuae;
21 اذا كان المكان الذي يختاره الرب الهك ليضع اسمه فيه بعيدا عنك فاذبح من بقرك وغنمك التي اعطاك الرب كما اوصيتك وكل في ابوابك من كل ما اشتهت نفسك.21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae dederit tibi Dominus, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
22 كما يؤكل الضبي والايل هكذا تاكله. النجس والطاهر ياكلانه سواء.22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis; et mundus et immundus in commune vescentur.
23 لكن احترز ان لا تأكل الدم لان الدم هو النفس فلا تاكل النفس مع اللحم.23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus.
24 لا تاكله. على الارض تسفكه كالماء.24 Non comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam;
25 لا تاكله لكي يكون لك ولاولادك من بعدك خير اذا عملت الحق في عيني الرب.25 non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini.
26 واما اقداسك التي لك ونذورك فتحملها وتذهب الى المكان الذي يختاره الرب.26 Quae autem sanctificaveris et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem elegerit Dominus,
27 فتعمل محرقاتك اللحم والدم على مذبح الرب الهك. واما ذبائحك فيسفك دمها على مذبح الرب الهك واللحم تاكله.27 et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui; sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari, carnibus autem ipse vesceris.
28 احفظ واسمع جميع هذه الكلمات التي انا اوصيك بها لكي يكون لك ولاولادك من بعدك خير الى الابد اذا عملت الصالح والحق في عيني الرب الهك28 Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.
29 متى قرض الرب الهك من امامك الامم الذين انت ذاهب اليهم لترثهم وورثتهم وسكنت ارضهم29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum,
30 فاحترز من ان تصاد وراءهم من بعد ما بادوا من امامك ومن ان تسأل عن آلهتهم قائلا كيف عبد هؤلاء الامم آلهتهم فانا ايضا افعل هكذا.30 cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam”.
31 لا تعمل هكذا للرب الهك لانهم قد عملوا لآلهتهم كل رجس لدى الرب مما يكرهه اذ احرقوا حتى بنيهم وبناتهم بالنار لآلهتهم.31 Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne.
32 كل الكلام الذي اوصيكم به احرصوا لتعملوه. لا تزد عليه ولا تنقص منه