Vangelo secondo Matteo (متى) 8
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 ولما نزل من الجبل تبعته جموع كثيرة. | 1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ : |
2 واذا ابرص قد جاء وسجد له قائلا يا سيد ان اردت تقدر ان تطهرني. | 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. |
3 فمدّ يسوع يده ولمسه قائلا أريد فاطهر. وللوقت طهر برصه. | 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. |
4 فقال له يسوع انظر ان لا تقول لأحد. بل اذهب أر نفسك للكاهن وقدم القربان الذي امر به موسى شهادة لهم | 4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. |
5 ولما دخل يسوع كفرناحوم جاء اليه قائد مئة يطلب اليه | 5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, |
6 ويقول يا سيد غلامي مطروح في البيت مفلوجا متعذبا جدا. | 6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. |
7 فقال له يسوع انا آتي واشفيه. | 7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. |
8 فاجاب قائد المئة وقال يا سيد لست مستحقا ان تدخل تحت سقفي. لكن قل كلمة فقط فيبرأ غلامي. | 8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. |
9 لاني انا ايضا انسان تحت سلطان. لي جند تحت يدي. اقول لهذا اذهب فيذهب ولآخر ائت فياتي ولعبدي افعل هذا فيفعل. | 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. |
10 فلما سمع يسوع تعجب وقال للذين يتبعون. الحق اقول لكم لم اجد ولا في اسرائيل ايمانا بمقدار هذا. | 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. |
11 واقول لكم ان كثيرين سيأتون من المشارق والمغارب ويتكئون مع ابراهيم واسحق ويعقوب في ملكوت السموات. | 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum : |
12 واما بنو الملكوت فيطرحون الى الظلمة الخارجية. هناك يكون البكاء وصرير الاسنان. | 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. |
13 ثم قال يسوع لقائد المئة اذهب وكما آمنت ليكن لك. فبرأ غلامه في تلك الساعة | 13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. |
14 ولما جاء يسوع الى بيت بطرس رأى حماته مطروحة ومحمومة. | 14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : |
15 فلمس يدها فتركتها الحمى. فقامت وخدمتهم. | 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. |
16 ولما صار المساء قدموا اليه مجانين كثيرين. فأخرج الارواح بكلمة وجميع المرضى شفاهم. | 16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : |
17 لكي يتم ما قيل باشعياء النبي القائل هو اخذ اسقامنا وحمل امراضنا | 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit. |
18 ولما رأى يسوع جموعا كثيرة حوله امر بالذهاب الى العبر. | 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. |
19 فتقدم كاتب وقال له يا معلّم اتبعك اينما تمضي. | 19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris. |
20 فقال له يسوع للثعالب اوجرة ولطيور السماء اوكار. واما ابن الانسان فليس له اين يسند راسه. | 20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. |
21 وقال له آخر من تلاميذه يا سيد ائذن لي ان امضي اولا وادفن ابي. | 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. |
22 فقال له يسوع اتبعني ودع الموتى يدفنون موتاهم | 22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. |
23 ولما دخل السفينة تبعه تلاميذه. | 23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus : |
24 واذ اضطراب عظيم قد حدث في البحر حتى غطت الامواج السفينة. وكان هو نائما. | 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat. |
25 فتقدم تلاميذه وايقظوه قائلين يا سيد نجنا فاننا نهلك. | 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus. |
26 فقال لهم ما بالكم خائفين يا قليلي الايمان. ثم قام وانتهر الرياح والبحر فصار هدوء عظيم. | 26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. |
27 فتعجب الناس قائلين اي انسان هذا. فان الرياح والبحر جميعا تطيعه | 27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? |
28 ولما جاء الى العبر الى كورة الجرجسيين استقبله مجنونان خارجان من القبور هائجان جدا حتى لم يكن احد يقدر ان يجتاز من تلك الطريق. | 28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. |
29 واذا هما قد صرخا قائلين ما لنا ولك يا يسوع ابن الله. أجئت الى هنا قبل الوقت لتعذبنا. | 29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? |
30 وكان بعيدا منهم قطيع خنازير كثيرة ترعى. | 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. |
31 فالشياطين طلبوا اليه قائلين ان كنت تخرجنا فاذن لنا ان نذهب الى قطيع الخنازير. | 31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. |
32 فقال لهم امضوا. فخرجوا ومضوا الى قطيع الخنازير. واذا قطيع الخنازير كله قد اندفع من على الجرف الى البحر ومات في المياه. | 32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis. |
33 اما الرعاة فهربوا ومضوا الى المدينة واخبروا عن كل شيء وعن أمر المجنونين. | 33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. |
34 فاذا كل المدينة قد خرجت لملاقاة يسوع. ولما ابصروه طلبوا ان ينصرف عن تخومهم | 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. |